Text view
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
20
25
30
426 es September 18. 20.
tati sue sine lesione decretorum. Et apperte fuerunt plures vie secun-
dum diversitatem votorum pro provisione 9 ipsius sanctissimi domini nostri
et satisfactione sanctitatis sue. Tandem placuit, quod deputarentur pro
hae sacra deputacione et deputati fuerunt reverendissimi patres et domini
domini de Varembone et sancte Marie in Trans-Tiberim sacrosancte Romane
ecclesie cardinales, domini Johannes de Bachemstein et Franciscus de
Roma doctores unacum deputatis aliarum deputacionum, qui primo habeant
ante omnia apperire, quod supersedeatur in hujusmodi materia, quousque
dieta Francfordensis, que de proximo erit!, sit tenta, attentis periculis,
que imminere possent, et persuadere: alias deputaciones, quod in re ista
dignentur supersedere. Sin autem, apperiant omnes vias honestas, propter
quas, quantum erit possibile, complaceatur peticioni sanctissimi domini
nostri sine lesione decretorum, juxta et secundum discretionem domino-
rum deputatorum, cum potestate tamen referendi.
Deputacio. .
Mercurii XX^ mensis septembris M? ete. XLImo 2,49 sacra deputacione
pro communibus, presidente in eadem venerabili viro domino Johanne
Grossi. vicario Vercellensi. |
Dominus? Henricus Hubelin instanter et instantissime requisivit
sacram deputacionem, quod in materia de Rosis detur sibi aliqualis de-
liberacio vel requisita vel refutata, attento quod septem deliberaciones
in hujusmodi materia obtinuit; alias protestatur de denegata justicia, eo
quod infra quinque menses non potuit obtinere.
Venerunt ad sacram deputacionem sex milites unacum pluribus
aliis civibus civitatis Basiliensis pro parte consulatus supplicantes pro
fratribus Minoribus conventus hujus civitatis et aliis de provincia Argen-
tinensi, quod attenta provisione facta fratribus predictis de observancia
in concilio Constanciensi? in certis provinciis de modis uniendi, quod in-
herendo eidem hoe sacrum concilium dignetur eisdem fratribus simili
modo concedere etc. Lecta vero supplicacione per me data fuit ad re-
ferendum reverendo in Christo patri et domino dominis Vercellensi et
Johanni dé Bachemstein doctori.
Deinde venit magister Martinus Lefranc, qui supplicavit deliberari
in materia provisionis sanctissimi domini nostri.
^) Vorl. prosione. b) in-communibus fehlt in der Vorlage. *) am Rande
de Rosis.
' Vgl. S. 409 Z. 11-21. * Vgl. die Bulle ,Supplicantibus" vom
23. September 1415 (Mansi 27, 796-799); ferner Segovia lib. 18 cap. 2 (Mon.
conc. 3, 952 Z. 32 ff).
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile