Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
348 April à. 7.
denti sacri concilii et. deputatis super collectione pecuniarum ex indul-
genciis in episcopatu Caminensi existencium, quod ipsi habeant facultatem
ipsas pecunias colligendi et recipiendi per se vel per alios, eciam con-
veniendi et concordandi cum illis, qui juvare possint ad collectionem
hujusmodi pecuniarum etc., placuit ipsa cedula in forma.
Deinde domini Wilhelmus de Constancia et Johannes de Bachen-
stein votum suum, quod dicebant esse votum omnium aliorum deputa-
torum, in facto delinquencium circa ordines etc.! dederunt per organum
dicti domini Wilhelmi. Quo voto dato et votis aliorum suppositorum
dicte deputacionis exquisitis placuit, quod Angelus de Pisis et Antonius
de Perusio, qui per relacionem in dicta materia in generali congrega-
cione factam asseruntur reperti culpabiles et delinquentes in premissis,
suspendantur ab officiis usque ad beneplacitum sacri concilii et quod
pecunie per eos ultra solitum recepte restituantur partibus, a quibus re-
cepte sunt, si haberi possint partes, sin autem, convertantur in pios usus.
In facto canonicatus et prebende Barchinonensis, super quibus -do-
mini Augustinus de Insula et Nicolaus de Petrisalbis contendunt et pre-
sertim super gracia ,si neutri^? etc. placuit, quod dominus episcopus
Vercellensis detur et datus fuit relator, qui auditis partibus hincinde
faeiat in eadem deputacione relacionem, et interim signatura facta die
lune IIL mensis hujus aprilis in favorem domiui Augustini super eo,
quod dominus Vercellensis mitteret supplicacionem „si neutri" ad regnum,
suspendatur.
Super quadam bulla apportata ex parte deputacionis reformatorii
per dominum procuratorem fiscalem, que dicebatur expedita sine suppli-
cacione sub plumbo concilii super attestacione fidelitatis et legalitatis et
bone fame domini Angeli de Pisis et qualiter sit notarius publicus eto.,
placuit, quod attento, quod dicta bulla expedita est sine supplicacione
nec ad concilium nec ad papam facta et eciam quod signa abbreviatorum
in illa non apparent, quod cassetur. Quodsi dictus Angelus effectum
illius obtinere velit, porrigat supplicacionem desuper sacris deputacionibus.
Eadem die dominus episcopus Rondensis peciit et obtinuit ab eadein
deputacione licenciam recedendi.
Nichil aliud fuit hic factum.
Congregacio.
Veneris VII? mensis aprilis W9?CCCCoXLIm9 in generali congregacione,
presidente in eadem reverendissimo domino cardinali de Varambone,
assistentibus sibi dominis Panorinitano, Dertusensi, Aquensi, sancti Sixti
' Vgl. 8. 341 Z. 1fff * Vgl. S. 82 Amm. 2,