EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

20

30

40)

340 Mürz 24.

Quibus lectis assurgens dominus Johannes de Bachenstein inter cetera dixit, quod ipse optaret, quod favor et adhereucia doininorum electorum 9 acquireretur sine lesione juris suppositorum sacri concilii. Ubi tamen per medium istius prepositure posset haberi obediencia et si domini ambassiatores constituti in Maguncia illam reportarent et acqui- rerent, ipse exnunc nedum dictam preposituram sed omnia beneficia in illum finem ponere vellet ad beneplacita sacri concilii et domini nostri. Unde inter alia supplicavit sacro concilio, quatenus ad tales nudas litteras nullo modo jus suum in dicta prepositura sibi tolleretur, sed quod in illo conservaretur et manuteneretur; alioquin per lecturam hujusmodi et aliarum consimilium litterarum protestabatur de injuria et impressione et de justicia denegata. Ad que reverendissimus dominus cardinalis de Varambone presidens sacri concilii respondit", quod sacrum concilium non fuit nec esset intencionis quemquam in jure suo ledere vel alicui impressiones inferre, quinimo unicuique quod suum est pro posse reddere. Quamquidem responsionem jussit et peciit inseri in instrumento, si quod fieret super protestacione dicti domini Joannis de Bachenstein. Et quia dictus dominus JoAhanaes aliqualiter iutermiseuit cum hac materia sanc- tissimum domnum nostrum papam, ipse dominus presidens suam sancti- tatem exoeusavit asserendo, quod numquam fuit sue intencionis dictum dominum Johannem in hac materia ledere, sed cum justicia et omni honestate in ea processit.

Lecte eciam fuerunt certe alie littere misse ex Bononia reveren- dissimo domino Arelatensi, in quibus cavebatur de successibus votivis pro sacro concilio.

Successive lecta fuerunt concordata dominorum duodecim per ma- gistrum Johannem Dieulefist, que secuntur:

Super avisamento! dominorum duodecim continente, quod notarii sacri concilii et deputacionum debeant perquirere avisamenta deliberata et conclusa ac eciam porrecta per duodecim et non conclusa et illa porri- gere dominis duodecim, ut super non deliberatis deliberetur et conclusa decretentur etc., concordant omnes deputaciones in ipso avisamento in forma. Illa tamen? fidei deputavit dominum Michaelem Balduini loco dominorum duodecim pro ipsa deputacione.

Super alio secundo avisamento, quod promotores debeant sollicitare premissa ete., concordant omnes deputaciones in illo.

Super tercio avisamento de recompensando notarios de suis laboribus cirea hujusmodi avisamentorum recollectionem etc. concordant omnes

a) fehlt in der Vorlage. b) desgleichen. ©) in der Vorlage folgt de.

! Zu diesem und den folgenden. Avisamenta vgl. S. 333 Z. 9 ff.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile