EN | ES |

Text view

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

25

30

324 März 2—4.

imperiali munitas ibidem auctentice produxit, petens super premissis sibi fieri instrumentum per me notarium.

Post hec reverendissimi domini de Varambone et Vicensis cardinales ibidem presentes sanctissimum dominum nostrum papam et reverendissimos dominos cardinales, quantum potuerunt, in hac materia excusarunt asse- rentes eosdem prefatum dominum Johannem in aliquo non gravasse in jure suo, sed rite et juridice ac cum omni honestate secum egisse, alle- ganfes ad hoc raciones et motiva ac seriem tocius processus.

Superveniente interim domino procuratore fiscali pape ac se cum honestate excusante supplicavit, quod super supplicacione dicti domini Johannis auditoris nondum deliberaretur, sed supersederetur, quia ipse sperabat dictum dominum Johannem auditorem taliter informare, quod remaneret contentus.

Tandem super haoc materia nichil aliud fuit deliberatum, presentibus in eadem deputacione ultra predictos reverendissimos dominos cardinales et presidentem dominis episcopo Vercellensi, Chessanie et sancti Ste- phani abbatibus, JoAamze Leonis, Anselmo? Eichorne procuratore Prute- norum, Nicolao de Petrisalbis, provinciali, Francisco de Bossis, Augustino de Insula, Gerhardo Vrihues doctoribus etc.

Preter premissa nichil aliud fuit factum in ipsa deputacione ipsa die.

Veneris III? mensis marcii, licet esset dies ordinaria tenendi gene- ralem congregacionem, tamen non fuit illa die tenta ex eo, quod reve- rendissimus dominus cardinalis Arelatensis presidens sacri concilii absens erat a loco et dubium vertebatur inter aliquos, an alius eligendus erat presidens per sacras deputaciones. Idcirco dilatata fuit heo congregacio ad diem sequentem.

Deputacio.

Sabbati IIIT. dicti mensis marcii M^COCC?XLI9 in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem domino Nicolao Johannis licenciato in absencia domini abbatis Agerensis presidentis.

LocoP reverendissimi domini Arelatensis generalis presidentis sacri concilii absentis deputatus fuit pro presidente et cum simili potestate data domino Arelatensi in ipsa presidencia reverendissimus dominus cardinalis de Varambone usque ad regressum dicti reverendissimi domini Arelatensis.

Item ® placuit, quod eidem reverendissimo domino cardinali de Varambone presidenti concedatur potestas recipiendi reconciliandi absol-

*) Vorl. Ansellmo. b) am Rande Presidens, ©) am. Rande Conventiculi pretensi,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile