EN | ES |

Text view

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Januar 16. 23. = 299

dissimo domino cardinali de Varambone, prout sue sanctitati videbitur, dicto decreto non obstante. Et ad id supplicandum, ut sanctitas sua ipsi reverendissimo domino cardinali de dicta ecclesia provideat, deputati fuerunt reverendissimus dominus cardinalis sancte Potenciane, reverendus pater dominus episcopus Yporegiensis et venerabilis dominus Stephanus de Novaria.

Ipsa autem sacra deputacio pro communibus addit, quod ad pre- missa concludendum hodie teneatur congregacio generalis. Et in eadem deputacione deputati fuerunt, qui alias! fuerant deputati, videlicet reve- rendi patres domini episcopus Vercellensis, abbas Ambroniaci et procura- tor Prutenorum.

Eadem die fuit congregacio.

Concordant omnes deputaciones, quod ad concludendum premissa hodie teneatur congregacio generalis.

Quo lecto in loco generalis congregacionis reverendissimus dominus cardinalis Arelatensis indixit. congregacionem generalem, presentibus do- mino cardinali sancte Potenciane, cardinali de Varambone, cardinali beate Marie trans Tiberim, archiepiscopo Tarentasiensi, Vercellensi, Montis Regalis, Taurinensi9, Grossetano, YporigiensiV, Cortonensi episcopis, electo Segobricensi, Sancte Katherine et Sancti....9? abbatibus, domino datario pape. ©

Lune XXIII. januari 1441, presidente domino Vercellensi in depu-

tacione pro communibus.

Lecta fuerunt tria avisamenta dominorum duodecim, primum con-

tinens in effectu, quod videretur dominis duodecim, quod essent dandi aliqui per sacras deputaciones, qui adirent sanctissimum dominum nostrum, ut graduatis existentibus in universitatibus et in hoc sacro concilio pro- videre dignaretur, aperiendo viam aliquibus graciis, servata semper mo- dificacione in decreto de graciis expectativis? sublatis circa numerum beneficiorum ad alicujus collacionem pertinentium apposita 8.

Secundum ,fuit, quod materia de collacionibus ordinariorum, in qua tociens est. deliberatum, semel concludatur, quod, si aliqui velint audiri, quod audiantur hine ad preseiitem diem inclusive, quodque ipsis auditis

*) in der Vorlage folgt et. b) Yporigiensi, Curtonensi [sic] sind am Rande nachgetragen. e). der Name fehlt, aber es ist Raum dafür freigelassen, 4) hier ist mehr als ein Drittel der Seite leer gelassen.

1 YVyl. S. 297 Z. 21 und S. 298 Z. 22. * Vgl. S. 20 Amm. 2. * Vgl. hierzu auch unter März 8,

10

15

20

25

i

30


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile