EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

no c

30

35

290 Dezember 3. 5.

Deputacio.

Sabbati III. mensis decembris M9CCCC?XL? in sacra. deputacione pro communibus.

Pro presidente fuit deputatus pro isto mense dominus Gerardus Frihus doctor Coloniensis et juravit, ut est moris.

Pro duodecim fuit continuatus dominus provincialis Carmelitarum et noviter electi domini Guillermus Vercellensis episcopus et Johannes Nicolai licenciatus. |

Pro élavigero fuit deputatus dominus archidiaconus Leonensis et juravit, ut est moris.

Super avisamento dominorum duodecim concernente reformacionem officiorum curie Romane etc. placuit, quod exhortetur sanctissimus dominus, noster, ut se de eadem reformacione expediat effectualiter per totam septimanam futuram, alioquin remittat hoc onus sacro concilio, ut inde fiat per idem concilium provisio. Et ad hoc fuit deputatus pro hac deputacione reverendissimus dominus cardinalis de Varambone.

In eadem deputacione currerunt aliqua vota, non omnia, super avisamentis abusuum tollendorum recipiendi pecunias beneficiorum liti- giosorum et de antidatis et sigillis episcoporum in collacionibus beneficiorum ete., sed nendum fuit conclusum pro illa vice.

Deputacio.

Lune V. mensis decembris M9CCCC9?XL? in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem domino doctore Coloniensi.

Super avisamento dominorum duodecim continente, quod de cetero domini prelati capitula et alii fructus beneficiorum litigiosorum sibi non debeant inbursare, nisi de superiorum et in cujus judicio lis super eis pependerit mandato per sequestracionem aut alias juxta juris communis disposicionem aliter fuerit faciendum, nou obstante quacunque consuetudine in contrarium, et hoc sub pena dupli hujusmodi fructuum perceptorum mediatim parti lese et fabrice ecclesie, in qua hujusmodi beneficium fun- datum est, solvendi? , et quod iidem contrafacientes a percepcione fructuum suorum beneficiorum et a collacione eorundem tamdiu sint suspensi, quousque hujusmodi penam realiter exsolverint, et quod fructus beneficiorum illius suspensi cedant fabrice ecclesiarum illarum ete.: votis scrutatis placuit avisamentum in forma, ita quod sub eo comprehendantur? omnes collatores, quicunque fuerint contrafacientes.

Super alio avisamento!, videlicet quod tollantur abusus, qui tam

*) fehlt in der Vorlage. b) Vorl. comprehendant,

t Vgl. S. 22. 2.30 ff. und S. 85 Z. 25 ff.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile