Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Dezember 2. 289
Deinde lectum fuit concordatum dominorum? duodecim per magi-
strum Peźrum Tournot, quod sequitur:
In facto taxacionis domorum et victualium ete. concordant omnes
sacre deputaciones, quod dominus Montis Regalis, dominus Anselmus
procurator Prutenorum et Jacobus de Salzburga de novo deputentur.
Successive lecta fuerunt pauca concordata particularia.
Super quibus dominus Arelatensis presidens more solito conclusit.
In eadem congregacione lecte fuerunt littere per dominos cardinales
saneti Martini in montibus et sancti Calixti ambassiatores sacri concilii et
sanctissimi domini nostri pape 1nissos apud Nürenbergam scripte, per quas
significabant, quod dieta, que teneri debebat in Nürenberga in festo sancti
Andree! proxime lapso, prorogata erat per dominum Romanorum regem
usque ad nativitatem domini? in eodem loco et quod tuno ipse rex interesse
debet et deinde in Maguncia in festo purificacionis virginis Marie*. Idcirco
scripserunt, qualiter expectare vellent hujusmodi terminum eto.
Item leote fuerunt littere domini episcopi Constanciensis, qui se
excusabat super eo, quod sibi imponebatur, qualiter ipse debuit iuvasisse
dominos cardinales et ambassiatores sacri coucilii et domini nostri pape
prope Constanciam*; quod nunquam se fecisse asseruit, imo quod offerri
per suos fecit dictis ambassiatoribus salvum conductum. Quare suppli-
cabat excusari etc.
Eadem die de mane affixum fuit valvis ecclesie Basiliensis quoddam
mandatum sub intitulacione domini Andree Haselman, ejus sigillo sigil-
latum, per quod Johannes Kempener tamquam magister et ceteri cursores,
preter Petrum de Fabis et illum de capello rubeo, denunciati fuerunt
excommunicati et suspensi ab officio et incidisse penam centum florenorum
propter non receptionem ad officium cursoriatus cujusdam Alani Alay
clerici Leonensis diocesis. Unde dictus Johannes Kempener cursor nomine
suo proprio et Johannes Rebursi nunc magister cursorum nomine ipsius
et tocius officii, saltim illorum sibi adherere volencium, protestati fuerunt
de injuria sibi per hujusmodi affixionem mandati illata, quam extimabaut
ad mille florenos, petentes desuper instrumentum. Acta ubi supra, pre-
sentibus Johanne Fabri vicario Herbipolensi et Walthero Tolhus clerico
Tornacensi testibus. В
Jacobus Huglini.
a) fehlt in der Vorlage. b) desgleichen.
! 50. November, * 25. Dezember. Dieses Datum ist übrigens wnrichtig.
Kinig Friedrich hatte in seinen, am 24. Ohtober 1440 an verschiedene Iteichs-
städte gerichteten Schreiben als newen Termin des Reichstages den 6. Januar 1141
bezeichnet. — Vgl. darüber künftig Deutsche Reichstagsalien Bd. 15. 3 2, Fe-
bruar 1441. * Vgl. 8. 285 Z. 6 ff. und S. 287 Z. 12 ff.
Concilium Basillense VIL. 37
Cr
10
30
40