EN | ES |

Text view

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

November 10-12. 281

Lectum fuit concordatum per magistrum Johannens Dieulefist de congregacione hodie tenenda. Super quo dominus presidens conclusit et congregacionem indixit.

Aliud eoncordatum per eundem lectum.

Super avisamentis hodie in sacris deputacionibus porrectis!, vide- licet de instructionibus et facultatibus dominis ambassiatoribus tam ex parte sacri concilii quam domini nostri sanctissimi apud Nürenbergam mittendis conficiendis et concedendis cum potestate, quod deputati pos- sint concludere ete., concordant omnes deputaciones in ipsis avisamentis. Illa de fide addit ,salva fide ac auctoritate et honore sacri concilii et domini nostri® etc. Et sunt deputati pro deputacione pro communibus dominus episcopus Montis Regalis9?, pro reformatorio Stephanus de No- varia et Jacobus de Salzburga, pro pace dominus electus Segobricensis et abbas Conchensis, et pro fide abbas Bonimontis et Nicolans Amici.

Deinde reverendissimus dominus cardinalis de Varambone presidens super dicto concordato conclusit, et postea ambassiatores hujusmodi pro- nunciavit, qui sunt hii: reverendissimi domini Aquilegiensis, sancti Mar- tini in montibus et sancti Calixti cardinales, sancti Stephani Vercellensis et Alpium abbates, dominus Willelmus de Grünenberg baro unacum uno nobili de domo domin: nostri pape, scilicet 9 Johanne Marescallo, Nicolaus Amici, Thomas de Corcellis et Franciseus de Fuce in theologia doctores, Johannes de Bachenstein, Franciscus de Bossis et Georgius de Canalibus decretorum doctores. Quorum reverendissimus dominus car- dinalis sancti Martini, Jo/iauues de Bachenstein, Nicolaus Amici et Fran- ciscus de Bossis ibidem jurarunt fideliter laborare etc. Reliquorum vero ambassiatorum tunc absencium juramenta commissa fuerunt reverendis- simo domino cardinali de Varambone presidenti.

Veneris XI. mensis novembris fuit festum sancti Martini. Propterea non fuit tenta generalis congregacio, sed dilatata ad crastinum.

Eadem die veneris fuit intimatum per cedulam, quod die crastina sabbati teneretur congregacio, in qua interesset sanctissimus dominus noster papa et domini ambassiatores ituri ad Nürenbergam, qui jovis fue- runt pronunciati?, recepturi benedictionem et licenciam recedendi eto.

Congregacio. Sabbati XII. mensis novembris MeCCCC9XL? in generali congrega- cione, in qua interfuit sanctissimus dominus noster papa, reverendissimi *) in der Vorlage folgt salvis. b) in der Vorlage folgt pro fide. ^) scilicet Johanne Marescallo ist von Hüglin erst später hinzugefügt. * Vgl. S. 280 Z. 11 ff. * Vgl. oben. Z. 17 ff.

Concilium Basiliense VII. 36

10

25


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile