Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
80
40
224 August 2.
Deputacio.
Martis IT. augusti M°CCCC°XL° in sacra deputacione pro communibus.
Dominus abbas Conchensis dixit sibi alias provisum fuisse de mo-
nasterio Aureliaci, quod sperabatur vacare per renunciacionem. Et quia
non vacat de jure nec de facto, idcirco eidem provisioni dissenciit, prout
in supplicacione. -
Pro presidente electus fuit dominus episcopus Rosensis et juravit.
Pro duodecim continuatus fuit dominus episcopus Vercellensis et
de novo electi domiui abbas de Alpibus et archidiaconus de Calatajubio.
Pro olavigero electus fuit dominus Petrus Guffer, et juret ) in mani-
bus domini presidentis.
Super supplicacione domini abbatis Conchensis petentis cassari
signaturam datam domino Johanni Noize super prepositura in Sletzstat
etc. placuit et admissa fuit, ut petitur.
Dominus? Johannes de Bachenstein supplicavit dominis sacre de-
putacionis, quatenus velint se exonerare de causa inter ipsum et ma-
gistrum Johannem Leodegarii! et revocavit consensum prestitum in de-
putacionem, nisi hino ad primam deputacionem fiat relacio, et extunc
revocat subinissionem et nichilominus peciit relaxari juramentum presti-
tum tanc etc., protestans quod extunc non intendit subire judicium ipsius
deputacionis. Actum in deputacione, presentibus dominis cardinali de
Varambone, episcopo Montis Regalis, Augustino de Insula et Francisco
de Bossis.
Et quia dominus Vicensis dixit, quod non erat suum sollicitare pro-
cessum, sed quod ipse dominus Johannes de Bachenstein faceret fieri
processum et ipse libenter faciet relacionem, dictus dominus Johannes
de Bachenstein produxit septem folia pro tota intencione sua et processu
suo, qui est notorius, et quod aliud non vult dare. Sed si pars adversa
velit aliquid dare, det hinc ad primam deputacionem; alioquin est in prima
sua protestacione suprascripta. Actum ubi et presentibus quibus supra.
Super hujusmodi causa placuit, quod non admittatur protestacio
domini Johannis de Bachenstein, sed loco magistri Jacobi Huglini notarii
in eadem causa nune absentis deputentur duo notarii, videlicet magistri
Philippus Boerii e& Hermannus Leder, qui compleant processum, et fiat
relacio, ut inde aut per concordiam aut alias terminetur et expediatur
hujusmodi causa.
Audita deliberacione prescripta dominus Johannes de Bachenstejn
protestatus fuit de impressione et non consentit, nisi in prima deputa-
cione fiat relacio.
2) sic. b) das Folgende hat die Überschrift Rachenstein.
1 Vgl. S. 145 7. 26 ff.