359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Juli 24. 221
Tandem surgens prefatus sanctissimus domnus noster papa accessit
ad altare, in quo solet missa conciliaris celebrari et supra quod erant
preciose imagines et reliquie sanctorum, et ibidem stans supra pedes et
mittram in eapite gestiens ambas manus apertas apposuit supra librum
missale apertum 9, et ibidem in folio scriptum erat ,Te igitur", et ibi-
dem tam professionem prescriptam hujusmodi per eum lectam quam
ipsum decretum undecime sessionis, quod incipit ,Quoniam frequens eto.*,
in quantum Romanum pontificem. concernit, juravit et professus fuit.
Et ulterius ipsam professionem per eum lectam et correctam, ut
premittitur, manu propria subscripsit. Cujus subscripcionis tenor sic
se habet:
Ego" Felix episcopus servus servorum Dei ita juravi et pollicitus
sum unacum decreto undecime sessionis, quod incipit ,Quoniam frequens".
Hane autem cedulam propria manu subscripsi 9.*
Quibus sic juratis et facta subscriptione lecta fuit hujusmodi sub-
scriptio pape in medium per me Jacobum Huglini alta voce. Ad quam
nullus replicavit.
Assistebant eidem domino nostro pape juxta altare in subscriptione
predicta et presentes fuerunt domini videlicet Arelatensis et de Varam-
bone cardinales ©, Johannes archiepiscopus Tarentasiensis, Otto Dertusensis,
Georgius Vicensis, Guillermus Vercellensis, Georgius Lausanensis et Per-
cevallus Bellicensis episcopi. Notarii autem sacri concilii presentes fuerunt
hii: Galteri, Rousselli, Frey, Dieulefist9, Oelbeck et ego Huglini.
Finaliter reverendissimus dominus cardinalis Arelatensis stans juxta
cathedram sanctissimi domini nostri pape, ipso domino nostro in eadem
sedente et presidente, legit coram eodem alta publica et intelligibili voce
modum regiminis per dictum sanctissimum dominum nostrum tenendum
et observandum et duravit valde diu hujusmodi lectura.
Quibus omnibus sic peractis domini promotores hujus sacri concilii
de omnibus et singulis in hujusmodi consistorio gestis et factis pecierunt
a nobis notariis sacri concilii unum et plura publica instrumenta et ea
omnia apud acta sacri concilii redigi. Et nos notarii dominos astantes
invocavimus in testes.
Et hiis finitis sanctissimus dominus noster ad suum rediit pala-
cium concomitantibus eundem dominis cardinalibus et pluribus pre-
latis. Et ipso in sua camera paramenti existente inibi pronunciavit in
electum Leonensem dominum Bertrandum Rofimadie, prout inferius
sequitur.
^) Vorl. appertum. b) am Rande Subscripcio pape. *) Vorl. subscripxi.
4) Vorl. cardinalibus. *) Vorl. Dielefist.
ot
10
15
35
40
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile