Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
o
10
30
40
196 Juli 7.
episcopalibus abbacialibus et aliis dignitatibus disponendi9 et confirmandi,
salvis tamen decretis sacri concilii super hujusmodi electionibus editis!
remanentibus.
Item super articulo incipiente ,Item si contingeret aliquem conten-
dencium aliquod relevamen etc.“ placuit, quod illa verba „vel ad sacras
deputaciones etc." tollantur ad tollendum circuitum et omnem conten-
cionem inter sacrum concilium et ipsuni sanctissimum dominum nostrum,
sed quod post illa verba ,ad consistorium tenendum per sanctissimum
dominum nostrum etc. ponantur hec verba, videlicet ,vel alium seu alios
nomine ipsius deputatos seu deputandos, itaque" quod, si aliqua parcium
voluerit impetrare commissionem relevanfem super beneficiis etc. in par-
tibus, i» quibus non erit obediencia domini nostri pape, quod ipsi sic
deputati nomine sacri concilii expediant; ubi vero fuerit obediencia domini
nostri; nomine ipsius expediant“. In residuo placuit articulus.
Item placuit ultimus articulus incipiens , Optaret dominus noster eto."
de jurisdictione exercenda in suos officiarios etc.
Item placuit, quod per sacras deputaciones nominentur notabiles
scientifici et prestantissimi viri in bono numero, habendo respectum ad
singulas naciones, qui presentabuntur sanctissimo domino nostro, ex qui-
bus assumet sibi dictus dominus noster referendarios, quos voluerit. Ft
pro hac sacra deputacione fuerunt nominati pro nacione Italica domini
Vercellensis et Montis Regalis episcopi, pro Ispanica Vicensis episcopus
et Augustinus de Insula, pro Germanica dominus Johannes de Bachenstein
et procurator magistri generalis ordinis Teutonicorum, et pro Gallicana
domini abbates Habundancie et Ambroniaci.
Tenor vero articulorum et regularum, de quibus supra fit mencio,
sequitur in hec verba de verbo ad verbum:
Avisamenta deputatorum.
Quia? summo studio curare debent patres sacri concilii, ut plenarie
obediatur ubique sanctissimo domno nostro Felici V. in summum ponti-
ficem per ipsum sacrum concilium electo et cum tali modo, quod, ubi
adhuc sue sanctitati plene non obeditur, hujus sacri concilii obediencia
conservetur et nullatenus minuatur, et non minori studio querere debent,
a) in der Vorlage ist durch Striche angedeutet, daf) confirmandi et disponendi
gelesen werden soll; diese Anderung würde aber die Streichung von de und die Um-
wandlung der Ablative in Accusative verlangen. by sic.
1 Vgl. 8. 52 Anm. 1 und das Dekret „Magna nobis est sollicitndo* der 38.
Session vom 30. Oktober 1439 (Mansi 29, 195-196; Mon. cono. 8, 422-423). * Die
folgenden Artikel teilt. auch. Segovia lib. 16 cap. 25 (Mon. conc. 3, 489-490) mit,
jedoch mit einigen Abweichungen, von denen die wesentlichen hier teils in den
Anmerkungen, teils in den Varianten angemerkt sind.