359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Juni 18. 20. 183
Quibus! sic peractis dominus Franciscus de Fuce ordinis fratrum
Minorum, sacre theologie professor, pro conservacione auctoritatis et
honoris sacri concilii recitavit, quod, cum heri in generali congregacione
disceptaretur super hujusniodi conclusione, de qua supra fit mencio,
habenda et tune domini prelati ante hujusmodi conclusionem recessissent
et exinde in eadem congregacione nulla conclusio habita fuisset, posset
propterea ab aliquibus verti in dubium, an illa pars, que remansit et
que major erat pars sacri concilii, representasset verum concilium et
veram congregacionem. Idcirco ad obstruendum ora obloquencium ipse
ibidem palam et publice, et in veritate professus et protestatus fuit, quod
non obstante recessu dictorum prelatorum et certorum aliorum nichilo-
minus in illa parte suppositorum, que remansit, fuit et erat vera con-
gregacio vere representans concilium et concludere potuisset in deliberatis
sacrarum deputacionum et concordatis dominorum duodecim et quod talis
conclusio, si facta fuisset, tenuisset et v*hlida fuisset, et quod non, ut
non potuisset, conolusio omissa fuit, sed bonis et optimis respectibus et
pro majori honestate fuit supersessum ab hujusmodi conclusione- pro
illa vice. Et ita publice in facie ecclesie professus et protestatus fuit,
petens hujusmodi professionem et protestacionem apud acta sacri concilii
per nos notarios ejusdem redigi et instrumenta unum et plura, si opus
fuerit, confici.
Ad idem professus et protestatus fuit atque concurrit frater Nico-
laus? ordinis Predicatorum, eciam sacre theologie professor.
Lune XX. mensis junii M9CCCC^XL? in sacra deputacione pro com-
munibus, presidente in eadem domino Guidone Koerkoent.
Instante Petro de Atrio soldano hujus sacri concilii placuit, quod
deputetur et deputatus fuit reverendus pater dominus episcopus Vercellen-
sis, qui cum deputatis aliarum deputacionum habeat supplicare sanctissimo
domino nostro, dum venerit, ut sua sanctitas eum velit corroborare et
confirmare in officio serviencium armorum sive massarie et ipsum ad
ejus exercicium admittere, attento quod jam per viginti annos in curia
Romana hujusmodi officium fideliter exercuit.
In materia prioratus de Vino datus fuit relator dominus Johannes
Inisen procurator causarum et cum suspensione deliberacionis dominoruin
deputatorum alias facte 9.
a) fehlt in der Vorlage. b) desgleichen. *) Vorl. tacta. *
t Der Tenor des Folgenden findet sich auch bei Segovia a. a. O. 3, 476 Z.26 ff.
* Segovia u. a. O. nennt. ihn Nicolaus Jaquerii.
10
15
A
=
30
85
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile