Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
35
194 Juli 3.
Ante congregacionem in maiori ecclesia Gerardinus et Gofridus
cursores retulerunt heri citasse ad instanciam promotorum sacri concilii
dominum Walramum postulatum, Johannem Poullart eius procuratorem
et Henrricum Welin, Thomam Rode, Willelmum Paeder, procuratores
domini Rodolphi, ad concludendum et audiendum sentenciam ferri ad
diem martis hora congregacionis.
Item retulerunt quesivisse Petrum de Mera et G[uillermum] de
Ledis et Lambertum Weghen in domo eorum; et fuit eis responsum per
priorem de Gimonda, qui stat cum eis in domo et in bursa, quod dominus
P[etrus] de Mera et G[uillermus] de Ledis non essent in domo, nec sciret
ubi essent, sed bene credebat, quod Welgher esset in domo.
Et idem cursores iterum interrogarunt ab eodem priore, an essent
in civitate; qui respondit se nichil scire.
Johannes Zuermont produxit citacionem per audienciam contra-
dictarum, qua citati fuerunt prefati.
Concordata.2
P] Super forma sentencie in causa Traiectensis ecclesie per dominos
de rota concepta concordant omnes deputaciones, cum forma dominorum
de rota. ltem concordant tres deputaciones in addicionibus, videlicet
quod post verbum ,supplendo^ ete. ponatur ,ex certa sciencia.* Item
quod post verbum recipit et admittit^ ponatur ,ipsum eidem ecclesie
Traiectensi preficiendo in episcopum et pastorem." Quarta vero de fide
dicit, quod si dominis de rota videatur, quod dicte addiciones ponantur
in ipsa forma, quod ponantur.
Dominus Thomas Rode dixit, quod generalis congregacio est extra-
ordinaria et indieta per dominos de rota. Item quod postquam [forma]
fuit concepta, dederunt examinandam per sacras deputaciones. Protestatus
est de nullitate agendorum etc., de quibus etc. Dixit quod non debet
concludi. Dixit quod per processum habitum constat domino Walramo
nullum ius compeciisse. Peciit eosdem articulos admitti etc.
Finaliter produxit quandam cedulam, in qua omnia per ipsum petita
continebantur etc., incipientem ,Ego Thomas Rode tanquam procurator
et sindicus ex illis nominibus reverendi patris domini R[odolphi] episcopi
Traiectensis. De quibus eto.
Magister Stephanus de Nouaria advocatus hoe idem peciit eto.,
addiciens motiva et raciones etc.
Nota quod domini ambassiatores domini ducis Burgundie in actu
huiusmodi non fuerunt presentes eto.
a) zu diesem Tage ist in p nichts enthalten.