Text view
356
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
188 Juni 22.
huius sacri concilii concessis et concedendis, quibus veri incorporati resi-
dentes possunt, gaudere valeat et uti possit etc.: concordant tres sacre
deputaciones, quod admittatur et admissa est ipsa supplicacio in forma ut
petitur. Quarta vero de pace dicit, quod in locum domini Raymundi
iudicis surrogetur dominus officialis Appamiarum alias per deputatos sa-
crarum deputacionum casu quo dominum Raymundum recedere contigerit?
electus.
Super supplicacione, qua deducitur diocesim Castellanam et eius
elerum auctoritate huius sacri concilii per collectores pro semidecima
seu vicesimo denario singularum provinciarum et diocesum ordinata taxa-
tam fuisse ad ducentos r florenos de camera, de qua somma constringe-
batur? et pertinebat solucio facienda ad ordines Mendicancium de summa
c florenorum, pro quorum solucione, dum compellerentur ad solvendum,
recusaverunt etc., asseriturque 9 clarum et indubitatum et notissimum in
illis partibus predictos ordines Mendicancium in civitate Veneciarum tam
apud cameram communis quam alias de multis redditibus annuis usque
ad sommam nonaginta iiij°r milium florenorum habundare; in quo con-
clusive petitur committi domino archidiacono Metensi, cui appellacio ipsius
cause est commissa, ut si? sibi constiterit dietos Mendicantes annuos
redditus de tot milibus florenorum possidere, eos' compellat ad solvendum
dictam semidecimam ac si non essent exempti etc.: concordant tres depu-
taciones, quod admittatur et committatur ipsa supplicacio ut petitur. Illa
vero de fide addit, quod dictus dominus archidiaconus procedat communi-
cato consilio cum domino legato?; et ila de pace addit eciam, quod
per hoc non approbat possessiones ipsorum Mendicancium. iiijt*, videlicet
de communibus, dicit, quod si habeant proprium, contribuant in somma
eis imposita, si vero proprium non habeant, immunes et quitti remaneant.
Alie dispensaciones commisse sunt doinino legato et una domino
patriarche Anthioceno.
P] Dominus miles ambassiator domini regis Castelle peciit licenciam,
offerens se ad servicia et beneplacita sacri concilii etc., et causas propter
quas intendit recedere dominus? Burgensis verbis latinis exposuit, bene-
dictionem implorans etc., offerens personam ad servicia sacri concilii et
suppositorum eiusdem eto.
Dominus cardinalis Arelatensis presidens nomine sacri concilii lau-
davit eundem militem de notabili assistencia, quam continue exhibuit
sacro concilio ete.; et obtinuit licenciam.
Lectis deliberacionibus sacrarum deputacionum super illis, qui affi-
gunt libellos famosos etc., et datis iudicibus, videlicet pro communibus
2) contingerit P. b) contringebatur p. ©) asseritur quia P. “) fehlt p.
°) cum reverendissimo domino cardinali legato p. *) wiederholt P.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile