Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
40
168 Juni S.
Item P[etrus] de Mera protestatus est, quod remanet in suis prote-
stacionibus, quod dominus officialis Coloniensis nullomodo admittatur, quia
semper suspectum eum allegarunt.
Recedentibus et absentibus partibus hincinde in causa ecclesie Tra- -
iectensis et lectis concordatis in generali congregacione die veneris iiij ta
maii conclusis et eciam quadam cedula pro parte dominorum xij leota,
incipiente ,ut licium anfractibus et turbacionibus“ ete. :
Dominus abbas de Ceruatos alter iudicum rote inter cetera dixit,
quod antequam feratur sentencia, expedit omnino quod per sacrum con-
cilium deffectus suppleantur. Dixit quod promocio domini R[odolphi] fuit
nulla, nec habet aliquod ius ес. allegans decretum ,Ut sacri,*! contra
quod attemptavit dominus R[odolphus], quia ante translacionem domini
S[wederi] incorporati impetravit episcopatum etc. Dixit quod refert se
ad concilium an ordinarius potuerit confirmare postulacionem non ordinati
ad sacros etc. Dixit de homicidio voluntario probato etc.
Dominus archidiaconus Metensis complevit huiusmodi relacionem,
solvendo per auctoritates doctorum dubia, que oriri poterant in decretis
„Ut sacri“,! „Ambiciosorum“? et de electionibus? etc. Hiis omnibus
motivis et aliis allegatis visum est dominis iudicibus, quod ex actis con-
stat clare de non iure domini Rodolphi etc.
De postulaeione domini Walrami extra locum facta etc., licet per
dominum Matiseonensem capitula fuerint reducta ad civitatem Traiec-
tensem, nichilominus videtur dominis iudicibus, quod huiusmodi reductio
sit defectuosa, quia non servavit ordinem sibi commissum in sua facultate.
Ex deffectu numeri personarum postulancium eciam non est an-
nullanda ipsa postulacio, quia licet fuerint numero pauciores, alii tamen,
qui non interfuerunt, incurrerunt inhabilitacionem etc. ex bulla concilii,
quia ipsis mandabatur, ut non attemptarent translacionem domini S[wederi]
nec obedirent domino R[odolpho], et per consequens postulantes non debent
diei minor pars, ymo censeri debent totum capitulum.
Au debeat domino Walramo adiudicari ius etc., domini remittunt
ad concilium decidendum.
Hiis peractis domini iudices ibidem presentes, scilicet officialis Co-
loniensis, R[aymundus] Taloni, M[atheus]| Nithard, M[arcus] prepositus
Januensis, R[obertus] archidiaconus Lismorensis, M[ichael] Balduini, A[Iber-
tus] de Ferrariis, dixerunt ita esse inter ipsos concordatum.
Promotores pecierunt, quod domini iudices rote [darent] huiusmodi
suam relacionem in seriptis, ut sacre deputaciones ulterius possent de-
liberare.
* Dekret der 13. Session, s. 2, 481. * Dekret der 8. Session, s. 2, 298.
* Dekret der 12. Session, s. 2, 448.