EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

30

12 Januar 12.

Super materia Grassensi placuit, quod committatur domino auditori camere, qui videat et referat.

Super requesta archidiaconi maioris Ruthenensis terna vice, ymo pluries requisita fuit deputacio, sed non deliberavit.

Super causa ducum Saxonie placuit, quod committatur dominis electoribus sacri imperii iuxta avisamentum sacre deputacionis de refor- matorio.

Super requesta episcopi Herbipolensis, petentis advocari causam a curia Romana ad concilium et eciam toloneum poni in aliis manibus еёс., placuit quod pars domini coadiutoris habeat copiam, et ipsa parte audita deliberabit sacra deputacio, quid agendum.

Super requesta vicariorum ecclesiarum maioris et S. Crucis Vratis- lauiensium, petencium declaracionem alias factam esse sine preiudicio rei iudicate etc., placuit avisamentum sacre deputacionis de reformatorio.

Super requesta reverendissimi domini cardinalis Arelatensis, petentis committi iudicibus, ut visis et diligenter examinatis articulis videant. et consultent inter se et demum referant in generali congregacione, et si retulerint et eis visum fuerit remissionem de iure decernendam, decer- natur per concilium etc.: placuit huiusmodi requesta in forma ut petitur.

Super supplicacione fratris Johannis Milfins-abbatis Altesilue Cister- ciensis ordinis, petentis, ne post sentenciam latam possit supplicans vexari litibus sub aliquo colore nullitatis, ut? possint coram domino Galeacio iudice unica audiencia servari et restaurari omnes termini, et si con- stiterit iudicibus de notorio et claro iure ipsius supplicantis et de calumpnia adversariorum, faciat iusticiam non obstantibus quibuscunque commis- sionibus, provideat ad parcendum laboribus etc., ut relacio facta per supra- scriptos relatores fiat in aliis deputacionibus etc.: placuit ut petitur.

Super supplicacione scabinorum oppidi Traiectensis etc. placuit ut alias, quod concilium se exoneret? et remittatur ad suum forum.

Super requesta cantorum placuit, quod eis fiat provisio sup[er] taxa scriptorum et registri. Et ad hoo fuit deputatus dominus Lausanensis.

Super supplicacionibus concernentibus dispensaciones commisse sunt reverendissimo domino cardinali legato, qui dispenset prout sibi videbitur: pro Petro Reiners? et domicella Clara Willemers Tornacensis diocesis, pro Oliuerio de Guel laico® et Oliua® Georges Maclouiensis diocesis cum tribus aliis supplicacionibus in una cedula positis, quarta refutata est etc. Ad idem super requesta Johannis Fine presbiteri, petentis dispen- sari quod possit celebrare etc., pro Petro Pot et Bela Coloniensis diocesis, pro Hugone de Villers et Philippa * Quoquue Attrebatensis diocesis.

a) et P. b) exonereret P. *) Remeis P. 4) laici P. *) Oliue P. ? rhe P.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile