Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Mai 18. 141
Super supplicacione nobilium Amedei du Vernoy militis, Guillermi .
de Jenuille, Guillermi Seruenay alias Germanet,? Bartholomei Asinerii,
sindicorum civitatis Gebennensis, petencium certam causam pécuniariam
in hoc concilio coram domino auditore camere pendentem ad suum tri-
bunal remitti etc.: concordant tres deputaciones, quod sacrum concilium
se exoneret de huiusmodi causa et remittatur ad suum tribunal ut peti-
tur. Illa tamen de pace addit: dum tamen tempore date presencium
non sit in causa lis contestata. Quarta vero de fide requisita non deliberavit.
Super supplicaeione cuiusdam presbiteri, qui se non nominat in:
supplicacione, qui apud se et sibi notos usque nunc reputavit se de legi-
timo matrimonio procreatum, adeo quod adiit hereditatem uti legitimus
et ad omnes ordines extitit promotus, postmodum ex secreta informacione
comperit, se esse illegitimum, non obstante quod duo beneficia, unum
euratum et aliud non curatum [possidet] et hodie .in beneficio curato
residet, ipse tamen timet hoc in publicum posse devenire; supplicantis?
ut possit eligere presbiterum ydoneum, qui eum in foro consciencie quo
ad predicta dispensare et alias providere possit etc.: concordant tres depu-
taciones, quod presens supplicacio admittatur in forma ut petitur. Illa
vero de communibus committit reverendissimo domino legato, qui auc-
toritate sacri concilii dispenset et provideat cum supplicante, prout sibi
videbitur, |
Super supplicacione Mathei Glachon presbiteri Ambianensis diocesis,
narrantis se tanguam iuris ignarum fecisse promoveri ad ordines, eciam
'presbiteratus, ante tempus a iure statutum et se divinis inde immiscuisse,
petentis secum dispensari super irregularitate, quam propterea incurrit,
et absolvi, quodque defectu duorum annorum non obstante missam et alia'
divina celebrare possit, et rehabilitari etc.: concordant tres deputaciones,
quod committatur reverendissimo? domino legato, qui sacri? auctoritate
concilii dispenset cum supplicante, ut sibi videbitur. Due dicunt quod
eontribuat ad factum Grecorum. Quarta videlicet? de pace refutavit. 9
P] Dominue abbas de Secocia narravit, qualiter sacrum concilium
"scripsit regi in favorem archidiaconi de Scocia, concludens quod dominus
rex erat contentus complaeere sacro concilio, ita quod dietus archidia-
conus declaret aliqua, que in vituperium regis alias dixerat in generali
congregacione etc., iuxta quandam cedulam per eum exhibitam. |
Dominus archidiaconus obtulit se declaraturum, addiciens guod pro-
testatabur, quod nunquam fuit sue dntencionis aliquid dicere, quod esset
in dedecus regie maiestatis, referendo se de veritate ad dominos de sacro
concilio, quodque erat paratus declarare et servare tria: primum honorem
*) Germainot p. ^) supplicat P. *) fehlt P. *) Quarta vid. fehlt T.
*) refutavit eumdem p. i
10
15
20
25
80
35
40