Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
40
6 | Januar 7.
Dominus Robertus Anglicus peciit audiri, sed quia per aliquos fuit
tumultus, peciit instrumentum etc. `
Dominus Lugdunensis nomine ambassiatorio respondit ad illa, que
dixerat dominus Aquensis, videlicet quod oblaciones fuerant iuste etc. Et
dixit quod dabatur terminus vij annorum etc.
Dominus Albinganensis dixit, guod solum fuerat dictum verbum de
laboratoribus et non de ecclesiasticis.
Dominus cardinalis legatus regraciatus est fratri Nicolao de gestis etc.
De guibus omnibus promotores pecierunt instrumentum.
Dominus Robertus Anglicus respondit ad illa, gue retulerat dominus
N[icolaus] etc. Dixit quod idem frater N[icolaus], qui est pauper nuncius,
@ _rat multa enormia de rege etc. Dixit ulterius, quod rex Anglie non
recognoscit superiorem in temporalibus. Item peciit copiam bulle ex-
pedite* super relacione gestorum per ambassiatores. De quibus eto.
Concordata.
Concordant omnes deputaciones, quod in causa ecclesie Herbipolensis
dentur commissarii, qui habeant inquirere de criminibus et defectibus
hincinde propositis, ex officio testes et articulos recipere ac se de meritis
personarum et cause huiusmodi informare, ut eo cicius et celerius pro-
cessus huiusmodi cause finiatur, ac in generali congregacione referre
habeant, ut extunc sacrum concilium sentencias condempnatorias aut
absolutorias ferat, et interim :omne genus alienacionis et impignoracionis
ac via facti hincinde partibus interdicatur. Qui eciam commissarii pro-
cedant in huiusmodi causa summarie simpliciter et de plano etc., guod-
que coram duobus ex commissariis, de quibus ipsi commissarii delibera-
verint, possint servari termini usque ad sentenciam exclusive. Concordant
eciam omnes deputaciones, quod ipsi commissarii habeant potestatem avi-
sandi omnem modum utiliorem, per quem Herbipolensis ecclesia relevari
possit. Et ad hoc fuerunt deputati, videlicet pro deputacione pacis reveren-
dissimus dominus archiepiscopus Bituricensis, et Ebroicensis episcopus pro
deputacione de reformatorio, Aquensis pro deputacione fidei, et pro de-
putacione de comunibus abbas de Chereto.
In eausa ducatus Saxonie concordant tres deputaciones, quod loco
domini Aquensis surrogetur. dominus episcopus Albiensis et loco episcopi
Uticensis? episcopus Lectorensis, et Lausanensis loco Pergamensis episcopi.
Super supplicacione Guillermi de Layens clerici Ambianensis diocesis
familiaris reverendi patris domini episcopi Vexionensis, petentis admitti
ad officium seriptorie sacri concilii Basiliensis, non obstante reductione
scriptorum super huiusmodi officio facta, attento quod quando facta fuit
reductio huiusmodi scriptorum, ipse erat Attrebati in servicio dicti domini
a) auf Rasur P. 5) Vice, P.