Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
März 16. 85 =
Super supplicacione domini Hugonis Brieti? capellani perpetui in
ecclesia Tullensi, petentis secum dispensari super irregularitate con-
tracta, quam forsan excommunicatus divinis se immiscendo incurrit: con-
cordant omnes deputaciones, quod committatur reverendissimo domino
legato, qui ut petitur auctoritate concilii absolvat rehabilitet supplicantem
et dispenset etc. s v
Super supplicacione Mathei Dedelli presbiteri, petentis committi
scolastico Andegauensi, ut causam quam idem süpplicans habet contra
quendam Gironum Focandi super ecclesia Foresii Lugdunensis diocesis,
qui registrum vidit et conclusit in causa: concordant tres deputaciones,
quod admittatur supplicacio ut petitur, dum tamen sit de consilio domi-
norum de rota. iiij" de reformatorio requisita non deliberavit.
Ad idem super supplicacione Johannis de Rupto contra magistrum
Christianum Marescalli super salario, et aliorum eciam supplicancium
in eadem supplicacione super arreragiis, qui simili modo. committuntur
scolastico Andegauensi.
Quia dominus episcopus Gurcensis dixit, quod libenter exoneratus
esset de causa. parrochialis ecclesie de Sclusa in Flandria, Petrus soldanus
peciit instrumentum.
Dempta, facultate generali data domino cardinali legato, quod posset
dispensare super quibuscunque dispensacionibus eto., in omnibus aliis con-
elusit ipse dominus legatus, ut moris est.
Reverendissimus dominus legatus, postquam retulit ea que e reapta[ta]
sunt per dominos in formis decretandis in sessione publica, que die crastina
debebat celebrari etc., placuit et fuit conclusum, quod differatur sessio
usque ad diem martis, et die lune precedente fiat generalis congregacio,
in qua concludantur.
Deinde per dominos Niuernensem Dignensem episcopos et provin-
cialem fuerunt facte multe allegaciones, per quas dicebant clausulam
irritantem in decreto de electionibus minime poni debere.
Dominis patriarcha Anthioceno, vicario Frinsingensi, Gaspare et
S[ymone] de Theramo [respondentibus].
Et sic dissoluta est generalis congregacio.
Deinde dissoluta congregacione magister Egidius Carlerii decanus
Cameracensis procurator sufficienter fundatus reverendi patris domini
H[ugonis] episcopi Attrebatensis ad comparendum in sacro concilio Basi-
liensi pro et nomine eiusdem domini episcopi, asserens se de licencia saori
concilii a loco concilii infra paucos dies recedere velle, loco sui substituit
venerabilem magistrum Thomam de Courcellis canonicum Attrebatensem
a) eher Bueri P. b) so P, zu ergánzen etwa, fine debito terminet.
10
15
20
25
30
35
40