Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
40
62 März 1. 2.
Super requesta oppidanorum in Minster Basiliensis diocesis, petencium,
quod plebanus in sua parrochiali ecclesia uon possit celebrare, nisi finita
prima missa in monasterio,! placuit quod committatur ordinario, qui vocatis
partibus provideat ut petitur, iuxta deliberacionem pacis.
Super requesta domini Raymundi Taloni, petentis tres sentencias
pro eo latas in concilio super sacristia Aquensi per concilium confirmari
etc., placuit avisamentum de fide.
Super requesta incorporatorum et eorum familiarium, petencium
ius commune inter ipsos et curiam Romanam sequentes servari etc., placuit
et admissa fuit in forma. |
Super requesta Petri Fabri et Humberti eius filii diocesis Tharen-
tasiensis, petencium se absolvi et relaxari a carceribus, placuit deliberacio
deputacionis de reformatorio, videlicet data caucione de non amovendis
bonis ipsorum, et [quod] medium lucrum quod facient applicetur in solu-
eionem creditorum, relaxentur et detur dilacio duorum annorum.
Super requesta Margarete Kameighe? Maguntine diocesis, petentis
absolvi ab excommunicacione, quodque possit se transferre ad aliud mona-
sterium eiusdem ordinis strictius, placuit quod committatur proximo abbati
sui monasterii, qui auctoritate concilii ipsam absolvat et cum eadem dis-
penset, prout sibi videbitur.
Super supplicacione fratris Jacobi Gratfort ordinis Premonstratensis
S. Andree diocesis, petentis secum dispensari super symoniaca pravitate
et irregularitate etc., placuit quod committatur domino legato, qui auctori-
tate concilii absolvat et dispenset, prout sibi videbitur.
Super supplicacione magistri civium proconsulum oppidanorum oppidi
Swellensis Traiectensis diocesis ac Henrrici rectoris parrochialis ecclesie
eiusdem oppidi, petencium revocacionem incorporacionis et unionis de dicta
ecclesia cassatam auctoritate apostolica approbari etc., concessa est in forma.
Placuit quod referendarii alias deputati super requesta illorum, quibus
est derogatum per bullam domini nostri ete., suam faciant relacionem.
Super requesta Christiani Gras et Elizabet mulieris Maguntine dio-
cesis placuit deliberacio de fide.
Die veneris II?* marcii M*ooocxxxvj? in generali congregacione,
presidente domino cardinali legato, assistentibus dominis cardinali Are-
latensi, patriarcha Aquilegiensi, Lubicensi Lugdunensi Bituricensi Aquensi
^ . t : H
^) Kameighe P, vielleicht nur verdorben aus canonica in Mergentheim, vgl. unter
März 16.
Wie aus dem Beschluss com 16. März (8. u) hervorgeht, war es das
Gegenteil, worum gebeten wurde, Vielleicht ist cin Satzteil ausycfallen, und es
müsste etwa heissen: petencium, quod [abrogetur consuetudo] quod u. s. w.