356
356
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
40
34 Februar 3.
deputaciones, quod admittatur presèns supplicacio ut petitur. iiijt vero
de communibus refutavit huiusmodi supplicacionem.
Super supplicacione abbatum et religiosorum ordinis S. Benedicti
in hoc sacro concilio existencium, petencium ut cum auctoritate concilii
generalis Innocencii iii. de triennio in triennium fieri debeat commune
capitulum abbatum ac priorum non habencium abbates proprios,! et felicis
recordacionis Benedictus xii. quo ad hoc distinxerit provincias Lugdunensem
Tharentasiensem et Bisuntinam pro una ordinaverit, et in concilio Con-
stanciensi fuerit innovatum, quod in provinciis, in quibus non fiebant
capitula provincialia abbatum et priorum huiusmodi, extuno fieri deberent,
tamen: propter executorum deffectum id fuit obmissumi; auctoritate igitur
sacri concilii certa die avisanda per predictos supplicantes ad huiusmodi
capitulum hie tenendum vocentur abbates et priores supradicti ac eciam
alii de provinciis Coloniensi et Treuerensi sub penis per dominum Bene-
dictum xij. impositis etco.: concordant omnes deputaciones, quod admittatur
presens supplicacio ut petitur. | i
Super supplicacione magistri Johannis Leodegarii, petentis quod,
cum nuper dominus Paduanus et officialis Patauiensis tulerint quandam
sentenciam inter ipsum et dominum G[uillermum] de Deserto, cui ultro
pars acquievit, in qua cavetur quod dictus Guillermus debet renunciare
canonieatui et prebende ecclesie Rothomagensis ad opus dicti Leodegarii,
sacrum concilium dignetur extinguendo lites committere domino Paduano,
ut admittat renunciacionem dicti Guillermi, si ipsam sponte facere voluerit,
et conferat prebendam dicto Leodegarii, quodque expediantur littere sub
bulla sacri concilii etc.: concordant tres deputaciones cum deputacione
de reformatorio, videlicet quod admittatur presens supplicacio ut petitur
et commissa, est domino Paduano, qui admittat renunciacionem huiusmodi,
si pars altera sponte facere, voluerit; et conferat, quodque expediantur
littere ut petitur. llla tamen de fide addidit: si non sit alteri ius quesitum.
Cui deliberacioni de reformatorio dominus G[uillermus| de Deserto con-
senciit in deputacione pacis coram me notario.
Super supplicacione magistri Guillermi Amire in artibus magistri,
petentis declarari comprehendi sub graciis prerogativarum concilii con-
cessarum graduatis etc., concordant tres deputaciones, quod admittatur
presens supplicacio ut petitur. llla de pace admittit eandem absque?
clausula ,declaramus'^ et sine preiudicio iuris quesiti.
Super supplicacione Egidii Verhanaert et Catherine etc. Camera-
censis diocesis, petencium secum dispensari in iij? gradu affinitatis de
3) wiederholt P.
* Dekret des 4. Lateranconcils (1215), in Decretal. lib. III tit. 85 c. 7.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile