Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
20
30
544 . November 28. 29.
Super supplicacione nobilium Johannis de Leste et eius uxoris Ca-
minensis diocesis, petencium tempore interdicti? per proprium sacer-
dotem etc. facultatem dari celebrandi etc., requisita non deliberavit.
Super supplicacione Bertini Moens subdiaconi Tornacensis diocesis,
petentis per aliquem antistitem promoveri ad sacros ordines etoc., placuit
quod committatur reverendissimo domino cardinali legato, qui dispenset
cum supplicante, prout sibi videbitur.
Super supplicacione Jacobi Herman vicarii parrochialis ecclesie in
Lack Aquilegiensis diocesis, petentis non promoveri ad sacerdocium pro
anno preterito et anno sequenti et super hoc dispensari etc., placuit ut
petitur.
Omnes supplicaciones matrimoniales et alie dispensaciones commisse
sunt reverendissimo domino cardinali legato, ut est moris: pro Georgio
Lestembergh scolare Warmaciensis diocesis, petente dispensari etc.; pro
Nicolao Ludouici et Johanne Johannis scolaribus Warmaciensibus, petenti-
bus dispensari et promoveri etc.; pro Johanne Holhars scriptore camere
reverendissimi domini archiepiscopi Maguntini super dispensacione, quod
possit promoveri, non obstante quod soripsit litteras diffidatorias.
Die iovis XXIX^ novembris in sacra deputacione pro communibus,
celebrata prius missa de Spiritu Sancto ac hympno ,, Veni creator Spiritus"
decantato, super materia electionis loci futuri ycumenici concilii cele-
brandi pro unione et reductione Grecorum etc. scrutatis de novo ex
ordinacione dicte sacre deputacionis pro communibus singulariter votis
dominorum, placuit quod domini deputati hodie hora iij* conveniant in
S. Francisco ad videndum calculum huiusmodi votorum. Tandem post-
quam reverendissimus dominus cardinalis legatus dixit bonum fore, quod
presidens, inquantum concurrerent post civitatem Basiliensem due partes
pro civitate Auinionensi vel Sabaudia, concluderet, alias non, ipse, videlicet
presidens sacre deputacionis, inquantum concurrerent post civitatem
Basiliensem due partes pro civitate Auinionensi vel Sabaudia, concludebat
et conclusit, alias non.
Eadem die domini deputati convenientes in S. Francisco, et facto
per eos calculo tam de primo scrutinio quam hodierno, repererunt in
primo loco pro civitate Auinionensi Lxxt* vota, in secundo vero et iij?
locis sex vota. Deinde prepositus S. Petri dedit cedulam, per quam loco
Wienne nominat civitatem Auinionensem et Sabaudiam. Sie votis omni-
bus computatis sunt vota in toto numero centum novem, ex quibus con-
currunt in primo loco rxxj vota, et sex alia, que concurrunt in secundo
^) interdicto P. >) vero. P.