Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
40
338 November 19.
Lecti sunt articuli continentes promissa facta Grecis etc. de quaterno
domini legati.
Postquam reverendissimi domini cardinalis Arelatensis et Lugdu-
nensis archiepiscopus assecuraverunt dominos de sacro concilio de pecuniis
et securitate dandis per cives Auinionenses:
Lecte fuerunt littere domini cardinalis de Fuxo multum favorabiles
directe domino cardinali Arelatensi, concernentes materiam Grecorum.
Lecte fuerunt littere salviconductus domini principis Pedemoncium
primogeniti domini ducis Sabaudie sub sigillo eiusdem domini principis
in bona et ampliori forma, in quoquidem salvoconductu dando fuerunt
presentes multi nobiles in eisdem litteris in fine descripti.
Reverendissimus dominus cardinalis legatus dixit nunc et non alias
ad sui memoriam reduxisse, quod mitteretur salvusconductus civitatis
Basiliensis ad Grecos.
Dominus Lubicensis respondit non esse expediens, attento quod salvus-
conductus serenissimi domini imperatoris et civitatis Basiliensis non solum
canunt pro venientibus, sed eciam pro venturis.
Dominus N[icolaus] de Cusza nomine nacionis Germanice supplicavit
dominis et patribus de sacro concilio, quod pro bono pacis et concordie
sacrum concilium vellet differre usque ad aliquos breves dies de proce-
dendo ad electionem loci.
Hoc iddem requisivit dominus Burgensis nomine nacionis Yspanice.
Hoe iddem dominus episcopus Tiburtinus nomine nacionis Italice,
cuius pronunce est presidens.
Hoc iddem requisivit reverendissimus dominus legatus, et casu quo
naciones vellent procedere ad electionem loci, peciit nomine sancte sedis
apostolice in generali congregacione audiri.
Dominus Lausanensis aperuit, quod pro bono concordie suspenderetur
electio loci usque ad mensem marcii et exnunc darentur pecunie etc., et
pro securitate restitucionis earundem obligarent se quatuor naciones.
Eadem die lune XIX* novembris post congregacionem generalem
fuit deputacio pro communibus iuxta conclusionem generalis congregacionis,
presidente baccallario domini Burgensis.
Dominus decanus Lubicensis requisivit dominos de dicta sacra de-
putacione, quod attenta hora incompetenti et paucitate suppositorum, quod
vellet supersedere et recedere usque ad diem crastinam; alias protestatus
est de nullitate actus etc., presentibus S. Poncii episcopo, Johanne Puloeri-
patris et F[rancisco] advocato etc.
Ad iddem protestatus est nomine inclite nacionis Ytalice dominus
abbas S. Petri de Laudeveteri, prout dare debet inscriptis.