EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

25

80

314 Oktober 97.

Super supplicacione in causa Sagiensi oblata, in qua petitur de novo, si opus sit, deputari dominum Raymundum Taloni, in cuius locum alias: dominus.Johaunes Zuert fuit surrogatus, ut cum aliis® commissariis in causa buiusmodi, visis primitus et examinatis meritis cause huiusmodi, cum potestate dicto Zuert attributa referat in generali congregacione eto.: concordant omnes deputaciones, procuratoribus parcium hincinde consen- cientibus, causa sufficienter instructa et partibus ad plenum auditis, quod admittatur supplicacio ut petitur.

Super supplicacione Frederici de Redwicz monachi professi mona- sterii Montismonachorum ? Bambergeisis diocesis ordinis S. Benedicti, cui quia per sanctitatem domini nostri pape? fuit provisum de prioratu? S. Fidis à dicto monasterio dependente, rancore tamen et invidia abbatis sui contra eum invehentis taliter afflictus extitit, quod a dicto monasterio recessit, timet, reverti ad dictum monasterium lite pendente ? super dicto prioratu 89, unde petit licenciam aliud monasterium intrandi aut standi cum parentibus suis etc.: concordant omnes deputaciones, quod admittatur supp- licacio, ita tamen quod idem exponens monasterium eiusdem aut arcioris ordinis intrare teneatur. Illa de fide addit: interveniente tamen licencia sul superioris.

Super supplicacione fratris Gerardi Kerry alias Criuoti 9 presbiteri expresse professi ordinis fratrum beate Marie de Monte Carmello de Aboy Mindensis diocesis baccalarii formati in theologia, petentis secum dispen- sari, ut non obstante deffectu natalium, quem patitur de presbitero et soluta, possit promoveri ad gradum magisterii in theologia et omnes digni- tates et officia sui ordinis: concordant omnes deputaciones, quod commit- tatur reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii dispenset cum supplicante ut petitur.

Super supplicacione Bartholomei Bunescote ?, ituri ad Greciam pro concilio, petentis per concilium declarari quascunque gracias post fulmi- nacionem processus sui ad collacionem gracie sue in communi forma pauperum etc. factas per sanctissimum dominum nostrum sub quibuscunque datis aut verborum formis etc. concessas nullum sibi debere preiudicium generari etc.: concordant tres deputaciones, quod admittatur presens sup- plicacio ut petitur sine preiudicio iuris quesiti et graduatorum incorpora- torum in hoo sacro concilio. Quarta de pace deliberavit, quod gaudeat privilegiis concilii magistris et graduatis in concilio concessis.

a) wiederholt p. b) Reddvich 7. *) Montismaioris Monachorum P. ?) per s. d. n, papam p. *) prepositura aws prioratu p. f) lite durante p. 5) dicta prepositura p. ) Cvmoti (2) p. : 1) Buneschote p.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile