Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Oktober 5—8. 295
P] Dominus Symon de Theramo advocatus, ut conclusio in materia
S. Antonii suspenderetur, requisivit quod darentur deputati pro pace
tractanda. zu
Lecta fuit cedula in causa S. Anthonii. Requisivit de non precipi-
tando etc. et protestatus est, prout in cedula etc. .
Reverendissimus dominus cardinalis legatus presidens in omnibus
concordatis, ut est moris, conclusit, ita quod in concordatis prepositure
Ratisponensis et capellanie in Bunna? Coloniensis diocesis addidit et
voluit, quod per totam ebdomadam futuram inclusive non leventur seu
expediantur littere desuper, quodque interim, si partes adverse voluerint
dare supplicaciones contra per deputaciones, poterunt.
Die sabbati VI^ octobris in sacra deputacione pro communibus audita
sunt vota super avisamentis de graciis expectativis.
Die dominica VII* octobris fuit missa solemnis celebrata per domi-
num Lausanensem. Qua celebrata fuit processio generalis in circuitu
ecclesie etc.
Die lune VIII* octobris in sacra deputacione pro communibus super
requesta domini abbatis Altesilue, petentis de consensu parcium committi
dominis officiali Coloniensi et Johanni de Lisura, qui habeant procedere
et referre in generali congregacione et eandem indicere iuxta conclusio-
nem reverendissimi domini legati, placuit et fuit admissa in forma iuxta
conclusionem per reverendissimum dominum legatum in generali congre-
gacione et in domo sua factam.
Super supplicacione magistri H[enrici] Hubelin, petentis pro quo-
dam religioso litigante contra suum abbatem, quod durante lite possit
transire ad aliud monasterium eiusdem ordinis vel arcioris etc., placuit
ut petitur.
Super supplicacione cursorum, petencium in favorem Marineti ceci»)
cursoris numerum cursorum observari et non admitti cursores etc.,
placuit quod committatur domino abbati de Chereto, qui audiat partes
et referat.
Erardus Elpe computator etc. requisivit dominos, quatenus vellent
taliter ordinare, quod fieret sibi satisfactio de xx florenis, quos exposuit,
dum fuit premissus pro ambassiata mittenda ad papam.
Super supplicacione domini Francisci, petentis quod possit resignare
causa permutacionis suum beneficium cum alio etc., placuit quod com-
^) Bruna P. 5) so P, wohl zw lesen Curteti.
20%
10
15
20
25
30