Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
September 4—6. 259
Reverendissimus dominus cardinalis legatus, referendo singula dicta
per dominum ambassiatorem, nomine sacri concilii regraciatus est.
De dilacione petita sacre deputaciones deliberabunt, ut moris est.
Dominus Johannes de Lisura surrogatus iudex pro domino N[icolao]
de Hungaria iuravit. M
Die mercurii non fuit deputacio, obstante deliberacione ipsius depu-
tacionis, que deliberavit quod non tenerentur nisi diebus martis et iovis.
Die iovis VI* septembris in sacra deputacione pro communibus super
supplicacione Hermani Hucher civis Constanciensis, petentis causam matri-
monialem committi aliquibus, qui causam huiusmodi audiant et sentencias,
si invenerint iuste latas, confirment, si vero iniuste, infirment eto.:
placuit quod partes hincinde eligant et concordent sibi iudices, qui causam
huiusmodi unica vice et sentencia terminare habeant, a qua non liceat
appellare etc.
Super supplicacionibus Henrrici Stoube de Goch et H[enrrici]
Hubelinch, petencium uti et gaudere prerogativis magistris et doctoribus
incorporatis concessis sine preiudicio eorundem doctorum, placuit ut petitur.
Super avisamento sacre deputacionis pacis, quod absoluti in foro
penitenciali virtute indulgenciarum © a quibuscunque senfenciis excom-
municaeionis interdicti et suspensionis, eciam sedi apostolice reservatis,
satisfacto parti et de emenda etc.: placuit avisamentum.
Item quod possit dispensari per illos, qui mittuntur ad publicandum
indulgencias, cuin illis, qui indebite adepti sunt beneficia, in foro peniten-
ciali tantum, ita tamen quod teneantur exponere ad opus Grecorum ali-
quam quantitatem fructuum male perceptorum eto.: placuit, si beneficium
non pertineat alteri.
Quia propter suspensionem sacrarum deputacionum aliqui oppinantur
concilium fore dissolutum, placuit quod non obstante deliberacione super
hoc pridie facta, quod ut prius deputaciones more solito teneantur, et
conveniant domini deputati in materia Grecorum singulis diebus precise
hora iij* post meridiem.
Super supplicacione fratris Roberti Poitreau religiosi sacriste mo-
nasterii beate Marie in Burgomedio Blesensi ordinis S. Augustini Carno-
tensis diocesis, petentis gaudere privilegiis et prerogativis incorporatorum
ete., placuit ut petitur eto.
Super supplieacione mulieris Frinsingensis diocesis, que petit dis-
pensari et absolvi in foro consciencie, eo quod fuit cognita carnaliter per
fratrem sui mariti etc., placuit ut petitur.
2) folgt durch va—cat getilgt cum illis qui indebite adepti sunt beneficia P.
10
15
20
25
80
35