Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
40
258 September 3. 4.
Placuit quod domini deputati in materia Grecorum hodie conveniant
loco consueto.
Dominus Johannes de Hungaria precognitor continuatus.
Super avisamento sacre deputacionis fidei, quod suspenda[n]tur
usque ad xv dies deputaciones demptis diebus lune et iovis, ut medio
tempore domini deputati in materia Grecorum liberius circa huiusmodi
materiam vacare valeant etc., placuit. avisamentum. |
Johannes Leodegarii, dicendo votum suum de indulgenciis, obtulit
de beneficiis suis solvere mediam partem suorum beneficiorum, videlicet
centum florenos, de quibus dominus legatus peciit instrumentum.
Super avisamento dominorum deputatorum super facto Grecorum
de celebranda generali congregacione isto mane ad audiendum ambas-
siatorem civitatis Senensis etc. placuit avisamentum in forma.
Super requesta nacionis Germanice super promotore respondit requi-
sita nacio, velle audire dominum Jacobum Glant alias auditum. 9
Dicta die de mane fuit generalis congregacio, presidente domino
cardinali legato, assistentibus domiris cardinalibus S. Petri et Arelatensi,
patriarcha Anthioceno, Lugdunensi Lubicensi Augustensi Bituricensi Aure-
lianensi S. Poncii Dignensi Burgensi Massiliensi Lausanensi Albinganensi,
presentibus Johanne Puleripatris, Dyonisio, Johanne Leonis, G[uillermo]
de Constancia et Symone Bocheux.
Lectis litteris credencialibus dominorum civitatis Senarum, dominus
Babtista ambassiator eorum suam exposuit credenciam satis ad longum.
Obtulit dominos cives civitatis et bona sacro concilio pro bono unionis eto.,
si concilium vellet transire ad illam civitatem. Dixit habere plenissimum
mandatum a dominis Senensibus tractandi super petitis per sacrum con-
cilium, offerendo salvumconductum. Obtulit xxx* milia florenorum, quia
dixit dominos suos non intellexisse nisi de dicta somma etc. Requisivit
quod sacrum concilium acceptet civitatem Senensem, laudando eandem eto.
Iterum et iterum peciit dilacionem, ut possit referre dominis suis, et quod
medio tempore nichil concludatur in materia loci, quousque redierit vel
civitas miserit litteras etc.
Dominus Gaspar de Perusio narravit ea, que fecerat in illa com-
munitate Senensi, laudando eamdem.
Dominus ambassiator Senarum iterum uf supra supplicavit et dixit
dominos suos non habuisse respectum ad papam, quod debeat dare con-
sensum, nam dicunt non esse subiectos pape, sed imperatori Romanorum etc.
Dixit quod audivit ab ore sanctissimi domini nostri, quod vellet quod
concilium iam esset Senis etc. i
a) autum p,