EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

25

80

35

244 August 12—16.

Die dominica XII* augusti fuit missa solemnis loco solito.

Eadem die sacrista monasterii Medii Burgi Bolesensis ordinis S. Augustini Carnotensis diocesis obtinuit a domino H[ermanno| de Keppel presidente deputacionis pro communibus licenciam recedendi.

Die lune XIII* et martis XIIII* augusti non fuerunt deputaciones, quia medio tempore domini deputati circa reformacionem vacarunt.

Eadem die martis, que. fuit vigilia Assumpcionis beatissime Marie virginis, fuerunt vespere solemnes celebrate per reverendissimum dominum cardinalem $. Petri et decantate per illos de choro maioris.

Die mercurii XV* augusti Meiiij9xxxvj fuit festum Assumpoionis glorio- sissime virginis Marie, ob cuius honorem fuit missa solemnis loco solito celebrata per prefatum cardinalem S. Petri, et fecit sermonem dominus abbas Leodiensis ordinis Cisterciensis sub theumate , Sicut cedrus exaltata sum etc.!

Eadem die in loco generalis congregacionis finita missa coram domino Johanne episcopo Lubicensi ambassiatore serenissimi domini im- peratoris Romanorum venerabilis vir magister Robertus au Clou canonicus Cameracensis nomine procuratorio capituli Cameracensis requisivit eundem dominum Lubicensem iudicem delegatum per dominum imperatorem in quadam causa concernente furnum capituli etc., quatenus dignaretur sibi assignare diem locum, in quem intendebat ipsum requirere, prout requi- sivit, ut ipse dominus Lubicensis vellet huiusmodi causam in statu, in quo pridem ? dimiserat, resumere vel saltem loco ipsius aliquem subdelegare iudicem, coram quo ipse magister Robertus posset ius suum prosequi etc. Qua requisicione facta prefatus reverendus pater dominus episcopus Lubi- censis eidem domino R[oberto| responsso assignavit diem crastinam iovis xvj"?! huius mensis ad respondendum super petitis etc. De quibus eto., presentibus dominis Johanne Lamelin ambassiatore domini ducis Burgundie, Jacobo Datigny utriusque iuris doctore et Stephano Fabri canonico Am- bianensi testibus etc.

Die iovis XVI* augusti in sacra deputacione pro communibus super requesta domini abbatis de Septimo ordinis Cisterciensis Florentine dio- cesis per dominum nostrum privati suo monasterio etc., petentis committi

2) pred. P.

! Boch. 24, 17.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile