Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
40
18 Januar 18.
Reverendissimus dominus Tarentinus tam suo quam domini Paduani
eius college nominibus, intendentes obviare periculis, que possent oriri
propter huiusmodi conclusionem etc., in scriptis quandam peticionem
dederunt, quam pecierunt exaudiri, offerentes se erga dominum nostrum
papam infra brevem terminum laborare taliter, quod dominus noster erit
'econtentus dare pacem inter concilium et papam ete. Scriptura vero
dominorum presidencium incipit: Intelleximus etc.! Et dum incepta fuit
legi, quia cavebatur quod per supplicacionem domini regis Sicilie eto.
hec materia habuit ortum, cui cedule se opposuit dominus Arelatensis et
ambassiator domini regis Sicilie et protestati sunt etc. Domini Tarentinus
et Paduanus protestati sunt, quod nichil voluerunt nec volunt dicere in
preiudicium domini regis Sicilie ete., et si sit verbum, quod preiudicet
domino regi Sicilie, pro non dicto habere volunt ete.
Dominus Raymundus Taloni peciit legi supplicacionem, de cuius
peticione peciit instrumentum.
Lecta protestacione facta per dominos presidentes, r reverendissimus
dominus cardinalis legatus dixit bonum 'esse, quod sacrum concilium
deberet mittere unam notabilem ambassiatam ad exhortandum dominum
nostrum papam, quod observet decreta facta et facienda, et super hoc
convenire deberet in refectorio Minorum etc.
Reverendissimus dominus cardinalis legatus conclusit in omnibus aliis,
dempto monitorio eto.
Magister Johannes Carralli ordinis Predicatorum alter ambassiatorum
domini regis Castelle nomine suorum collegarum, quorum potestatem quo
ad huno actum dixit se habere, peciit per sacrum concilium in ipsa generali
congregacione declarari, utrum sit aut fuerit mens ipsius sacri concilii,
quod per assignacionem loci factam ambassiatoribus regis Anglie pro
bancha sinistra ipsis assignata sit tanquam eminencior et primus post
oratores regis Francie; et alias peciit, prout in cedula continetur.
Ex adverso dominus episcopus Aquensis dixit se velle deliberare et
habere consilium etc., subiungendo se tenere et continuare locum, prout
habuerunt ambassiatores eiusdem regis Anglie in conciliis Constanciensi
Senensi et Pisano. Sed quo ad declaracionem huiusmodi, pertinet ad
dominos temporales, et non ad sacrum concilium.
Econtra prefatus frater Johannes de Curralli replicavit, quia ipse
dominus Aquensis subterfugit ipsius sacri concilii iurisdictionem, ideo non
fieret preiudicium ipsi per concilium, si huiusmodi fiat declaracio, petendo
instrumentum de dictis per dominum Aquensem.
Reverendissimus dominus cardinalis legatus dixit quod mirabatur,
quomodo domini ambassiatores petebant huiusmodi declaracionem, attento
! Mansi 30, 1060.