Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Juli 16— 20. 211
x
Super supplicacione conventus monasteri S. Crucis in Werda
Augustensis diocesis, concernente reformacionem eiusdem monasterii etc.
, ,
placuit quod committatur reverendissimo. domino cardinali legato, qui
procedat iuxta deliberacionem sacre deputacionis de reformatorio, vide-
licet auctoritate sacri concilii provideat ammoveat compellat puniat etc.
p ,
ut sibi videbitur.
Die martis XVII* sequenti non fuerunt deputaciones, quia doctores
et magistri vacaverunt cirea articulos disputandos in materia Grecorum.
Die mercurii XVIII» iulii in sacra deputacione pro communibus
super avisamento dominorum duodecim concernente dubia, que circa
materiam indulgenciarum oriri possent etc., placuit quod dominus Lausa-
nensis habeat excogitare et in scriptis redigere huiusmodi dubia, quibus
excogitatis referat in deputacione.
Super requesta procuratoris fiscalis, concernente capcionem magistri
Guillermi de Sales per Anglicos factam eto., petentis committi domino
archiepiscopo Turonensi metropolitano, ut absolvat huiusmodi Anglicos
invasores delinquentes, placuit ut petitur.
Super requesta verbali ipsius procuratoris ipsum concernente, pe-
tentis quod coram uno ex deputatis vel duobus in causa sua iniuria-
rum etc. possint observari termini et procedere usque ad sentenciam
exclusive...
Super primo avisamento reverendissimi domini cardinalis legati,
[quod] instante inclita nacione Germanica supersedeatur per ij%* aut tres
dies a deliberando in facto provisionis etc., placuit avisamentum.
Super secundo avisamento de facto loci placuit, quod respondeatur
ambassiatoribus christianissimi domini regis Francie, quod super facto
loci, attento quod per sacrum concilium ad diversas provincias missi sunt
ambassiatores, et quousque redierint saerum concilium non potest aliud
respondere, nisi iuxta responsionem alias reverendissimis dominis legatis
eiusdem domini nostri pape per sacrum concilium data[m] etc.
Super avisamento dominorum xij*" concernente dispensaciones eto.,
lecto huiusmodi avisamento per articulos, placuerunt tres primi articuli
cum addicionibus per dominos deputandos avisandis.
Die iovis XIX* iulii non fuerunt deputaciones propter disputaciones
in materia Concepcionis.
Die veneris XX^ iulii Moiiijfxxxvj? in generali congregacione, presi-
dente reverendissimo domino cardinali legato, assistentibus sibi S. Petri
15
10
15
20
25
80
85