EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

2b

80

35

210 Juli 14—16.

Bibau capellani in parrochiali ecólesia de Obsene Tornacensis diocesis, desiderancium huiusmodi beneficia ad. invicem permutare, et [quia] hoc apud ordinarium loci propter substractionem obediencie episcopi ordinarii in comitatu Flandrie, [in] quo dicta ecclesia est situata, commode fieri non potest, petencium committi reverendissimo domino cardinali legato vel alteri prelato in hoc sacro concilio, ut resignacionem dictorum bene- ficiorum ex causa dicte permutacionis, si eam facere voluerint, recipiat et admittat eisque, videlicet Egidio de ecclesia et Ghisberto capellania predictis, provideat et alia neccessaria faciat et exequatur etc.: concor- dant omnes deputaciones, quod committatur reverendissimo domino cardi- nali legato, qui huiusmodi resignacionem recipiat provideat et exequatur ut petitur.

Alie supplicaciones matrimoniales commisse sunt domino legato.

P] Lectis huiusmodi concordatis reverendissimus dominus legatus more solito conclusit etc.

Reverendissimus dominus cardinalis legatus narravit, qualiter pax est in ecclesia Herbipolensi, prout sibi seripsit episcopus.

Post hoe exhortatus est dominos doctores in theologia, quod die crastina velint convenire in S. Francisco pro materia articulorum Grecorum. i

Die dominica XV't* iulii fuit missa solemnis, ut est moris.

Eadem die post meridiem fuit congregata nacio Gallicana, ad quam accesserunt ambassiatores inclite nacionis Germanice pro provisione faci- enda domino nostro pape; et dati sunt deputati, qui conveniant cum deputatis nacionis Germanice.

v

Die lune XVI* iulii in sacra deputacione pro communibus placuit, quod domini deputati pro responsione danda ambassiatoribus christia- nissimi domini regis Francie conveniant hodie hora iij* in S. Francisco.

Item die crastina hora viij de mane conveniant domini doctores et magistri in dieto loco S. Francisci ad recipiendum a dominis Dig- nensi et Niuernensi episcopis articulos disputandos in materia Grecorum.

Item die iovis proxima de mane audiatur magister Johannes de Sagobia in materia Concepcionis,

Avisavit sacra deputacio pro communibus, quod deputati inclitarum nacionum Gallicane et Germanice conveniant hodie precise hora iji* post meridiem in S. Francisco; nichilominus inter terciam et quartam horas conveniant predicti deputati pro responsione danda avisanda.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile