Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
První kniha půhonná z 1. 1383—1407. 123
A. d. MCCCC feria secunda post Stanislai [10. kvétna] Odolenus predictus cum
Sezema notario curie dominatus est in hereditatibus citati Fryczkonis in Trzyebye-
wlyez curia arature, prout in induecione continetur, pleno iure. Relacio eiusdem.
A. d. millesimo quadringentesimo secundo sabbato contemporum quadragesime
[18. ánora] Albertus et Zyzmundus^ predicti postulaverunt, ut daretur eis benefici-
arius ad inpingnerandum in hereditatibus Friezkonis predicti. Et beneficiarii propter
gwerras non audebant ad dominacionem seu inpingneracionem exire.
Item a. d. millesimo CCCCV in vigilia s. Laurencii (9. srpna] idem Albertus et
Sigismundus postulaverunt super inpingneracione, ut predictum est, et beneficiarii
decreverunt eis dare super inpingneracione, et hoc eis nec iuri ipsorum nocere non
debet, quod tam diu suas dominaciones non terminaverunt, quia propter gwerras
et discrimina viarum beneficiarius fuit eis^ denegatus.
A. d. millesimo quadringentesimo quinto feria tercia post Laurencii [11. srpna]
Albertus et Zigsmundus^ filii Odoleny predicti comissarii* et subsecutores cause
presentis cum Wenceslao nunccio tabularum curie dominati sunt in hereditatibus
Friezkonis in induccione contentis pleno iure.
Anno eodem feria secunda ante Katherine [23. lisfopadu] Albertus et Sigis-
mundus fratres de Rzyepan eum Wenceslao nunccio beneficiariorum dominati sunt^
in hereditatibus Friezconis in Trzyebyewlicz, prout in induccione continetur, pleno
iure. Relacio omnium beneficiariorum, et specialiter Lewe viceiudicis.?
A. d. mill. CCCC sexto feria sexta post Annuncciacionem s. Marie [26. brezna]
Wenceslaus notarius tabularum curie cum Petro nunccio curie, missi ex parte tocius
beneficii, taxaverunt hereditatem in Trzyebyewlicz Friczkonis, mediam curiam arature,
medietatem pratorum, piscinam, pomerium et molendinum cum agris, pratis et censu
et omni libertate ad ea pertinente Sigismundo de Rzepan in quinquaginta marcis
argenti ad verum ius hereditarium pleno iure. Relacio Lewe viceiudicis.
Sigismundus predictus de Rzepan ex habundanti iure, quod vulgariter przyes
prawo, cum Petro nunccio beneficii curie dominatus est post taxacionem in here-
ditatibus predictis in dominacione contentis pleno iure. Actum a. d. MCCCCIX feria
sexta ante Palmas [29. března).
Sigismundus et * fratres de Rziepan protestati sunt coram beneficiariis
curie, quod omne ius eorum obtentum, taxatum et dominatum, ut prefertur, nichil
ipsis ibidem reservantes, vendiderunt Sigismundo de Trziebiewlicz et Bedrico de
Winarzicz et eorum heredibus pro L sexagenis gr. plene persolutis et eis de dicto
iure hereditario condescenderunt. Disbrigare debent ipsimet tantum ab omni homine
iure terre, et debent tantum disbrigare, quantum ipsimet intricarent, et non ultra.
Et idem Sigismundus super culpis et penis cum beneficiariis concordavit. Actum
a. d. MCCCCXIII sabbato ante Reminiscere [18. březnal|.
(*) Committit Alberto et Sigismundo filiis suis super lucro et dampno:
16*