EN | ES |

306

306


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

První kniha půhonná z l. 1383—1407. 21

probandi sabbato contemporum pentecostes [24. května). Woytyech citatus locu- tus est contra hanc citacionem dicens, quod in eo minus iuste est ius obtentum, quia cum actoribus submisit se arbitrio super omnibus causis, prout in terre tabu- lis se prescripserunt; cum hoc appellavit ad servitores. Terminus est sibi datus ut supra [24. května]. Terminus ad idem in crastino Margarethe [74. července]. Ibi servitores Wenceslaus de Welenye, Mathias de Welenye, Jan de Swesedlowicz, Pessik de Buczyny, Petrus de ibidem, Jan de Malowar, Wenceslaus de Gyessyna, Wanek de ibidem, Przybek de ibidem, Jessek de Welenye, Bratron de Gyessina iudicio presidentes pro iure invenerunt, et Jessco de Welenye potaz servitorum exportavit, ita guod Woy- tyech citatus debet statuere coram iudicio curie orphanum, guem extra terram posuit, in crastino Jeronimi [1. #jna], et ius non debet duci super hereditates, de quibus Woy- tyech est citatus, usque terminum prenotatum et seprzyenye. Ibi servitores iudicio presidentes pro iure invenerunt, et Bratron de Gyessyna^ consilium servitorum ex- portavit: Ex quo Woytyech predictus non statuit^ orphanum in termino sibi per Servitores dato, cum hoc perdidit orphano/. Ideo datum ei Borzywogio pro iure obtento. Dedit memoriales. Bratron de Gyessyna, Petrus de Buczyn, Jan de Malo- war, Wenceslaus de Gyessyna, Henricus de Brum, Przybek de Brzyezowa, Pessik de Buczyny, Wenceslaus de Brozanek, Mach de Gyessyna, Marzico de ibidem, Fra- nek de ibidem et alii quam plures fide digni.

Anno domini MCCCÓ feria sexta ante Valentini [13. ánora] Protywa de Vne- klas servilis regius dedit monicionem Woytyechoni et Johanni predictis, quam re- congnovit per inpressionem sigilli sui pleno iure. Relacio Henslini de Duba vice- iudicis curie regalis.

Item anno eodem Sezema notarius curie sabbato ante carnisprivium [28. února] ex parte tocius beneficii induxit Borzywogium de Janow super hereditates in Lhotka dicta Rzytka, curia arature, curiis rusticalibus, IIII sexagenis census cum agris, pratis, silvis, rivis, piscina et omni libertate ad ea pertinente, obtentas pleno iure. Relacio Henslini viceiudicis curie.

Anna relicta olym Myloslai de Bezdyedyez nomine Johannis filii sui defendit contra hoc ius obtentum et inductum, dicens ipsum Johannem habere melius ius ad predictas hereditates, et citatus Woytyech nichil ibi perdere potuit. Offert eum pro- baturum, quando domini sibi terminum assignabunt, et quando ad annos legittime etatis pervenerit.

Item Swachne nomine predicta Anna defendit contra predictum ius obtentum, dicens eam habere in dictis hereditatibus X sexagenas dotis sue; offert eam pro- baturam, quando beneficiarii sibi terminum assignabunt.**

Item Duchko de Praga defendit: Zoffca relicta Duchconis de Praga defendit contra predictum ius obtentum, dicens quia in predictis hereditatibus obligacionem habuit?; offert se probaturum, quando beneficiarii sibi terminum assignabunt.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile