299
299
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
PRZEFATIO.
Paulus Christianus a Koldin, qui codici Juris Municipalis
digerendo extremam manum imposuit et breve ejusdem compen-
dium exaravit, anno 1530 natus est Klatovie, quz inter regia
Bohemie oppida non infimum tenuit locum.
Studiis vacavit in literarum universitate Pragensi, ubi
a. 1552 adeptus est gradum magisterii artium liberalium.
Primis exinde annis preceptoris personam sustinuit in
scholis Pragensibus, ibique quum eximia linguam latinam do-
cendi methodo tum singulari latinos versus scribendi facultate
excelluit.
Ferdinandi I, Bohemis regis, beneficio nobile cognomen.
„a Koldín^ a. 1557 consequutus, professoris in universitate
Pragensi munus suscepit. Ibi docuit usque ad a. 1563, quo
notarius Novæ Civitatis Pragensis est factus; post biennium
autem cancellarius Veteris Civitatis creatus est.
Ilis temporibus magna cura adhiberi est coepta de con-
scribendo jure municipali, quo omnia Bohemize oppida zequaliter
tenerentur; nam antea geminum jus municipale in Bohemia
obtinuerat, alterum Vetero-Pragense (quod rectius Brunense
appellandum est), alterum Magdeburgense. |
Opus, jussu senatus Veteropragensis a Koldino inchoatum,
anno 1569 ad comitia est delatum, atque post decem annos,
dato consensu statuum regni, a Rudolpho imperatore, ut pro
lege valeret, sancitum. A. 1584 Koldinus, deposito cancellarii
munere, senator in publicum civitatis consilium adscitus est.
Die X. Januarii anno 1589 pestilentia absumptus est
magnaque funeris pompa in ecclesia Scti Nicolai Veteropragensi
sepultus.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile