EN | ES |

1174

1174


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

220 Abtei der Primonstratenserinnen zu St. Wenzel u. St. Maria Magdalena in Chotieschau. 1380—1383.

1380

1383

Sept. 1

Juli 13

(Chotieschau)

Prage

quatuor ferculis, Ex carnibus vno cocto et altero asso, piso mundo et bene condito, ut solet fieri, prepositus huius loci et duobus ouis, in cena vero de ferculis tribus, vno ex carnibus cocto, duobis ouis, et tercio pulmento addito contententur, Item feria secunda, quarta, et sabbatis diebus dicte sororis de quatuor ferculis in prandio её tribus in cena, Exclusis carnibus ita videlicet quod hys diebus carnes eis mini- strari non debent, contentari tenebuntur, Occurrente vero festo celebri ad pran- dium quintum ferculum superaddere debeo ad predicta. In precipuis vero festiuita- tibus decencioribus melioribusque ferculis e& habundancius iuxta facultatem dictas sorores eciam teneor procurare, minuciones, que olym, ter in anno fiebant, quatuor vicibus fieri institui, In quibus videlicet minucionibus singulis debeo duo vasa de cereuisia meliorj predictis sororibus ministrare, Consimiliter eciam in aduentu domini, prout consuetum est de solacio, osapiam cereuisiam conpetenciorem prouidere, Et earum disposicionem de consilio priorisse, suppriorisse, infirmarie, que pro tempore fuerint, et sororum aliquot seniorum, consimiliter procuracionem de pytancia in quadragesima et aduentu, pro cuius melioracione vnam Curiam cum vna allodio in villa Chotiessowicz, ut eisdem temporibus melius per pytanciarium procurentur, condonaui mee ordinacioni, premisso consilio dictarum sororum, reser- uaui et reseruo, Item Caseum, vt est consuetum, a festo beati Galli vsque ad diem dominicam, videlicet Esto michi, certis diebus debent habere, vinum vero in vasis iuxta prouentam et facultatem, prout predecessores mei, predictis sororibus mini- strabo, presertim hys omnibus, que sunt supra scripta tentis et diligenter obseruatis, dictas sorores nostras fauoribus et gracijs specialibus precipue diebus Jeiuniorum et sextis ferijs cum Oleo Monasterij et duobus pulmentis minime et cum piscibus toto anno iuxta possibilitatem volo prosequi altissimo suffragante. Cum autem omnis homo non solum indigeat de uictu sed eciam de amictu, predictis sororibus vestitum dispono sub hac forma, Primo videlicet circa festum pasche singulis sororibus velatis de bono panno Pilznensi condecenti pallio sine fimbriis, de quo per byennium sufficere debent, et postea ad camerum pro junioribus resignare, item de tela bona vlnam emendo per vnam grossum, priorisse quatuordecim vlnas, suppriorisse tre- decim, alijs officialibus duodecim omnibus vero velatis vndecim vlnas pro camisijs, et cuilibet velato pro peplo duas vlnas pilznenses de bona tela ex institis, que vul- gariter kmengt nominatur, et junioribus sororibus per tres vlnas et dimidiam ulnam pro sola camisia, et omnibus sororibns velatis et non velatis nouos calceas prouidendum ordinaui. Item circa festum b. Wenczeslai pro veste hyemali vnicuique sorory velate vnam tunicam de bono panno Pilznensi dicentem, de qua per vnum annum contenta camere resignabit, vnam pellicium seu pelles per byennium haben- dum seu habendas et denuo ad cameram pro Junioribus resignandum seu resignandas, Et omnis sororibus bottas scilicet Calceos filtratos pro vno anno donandum con- donare procuraui, de velis autem dictarum sororum disposicionem et ordinacionem cum deliberacione Priorisse, suppriorisse et aliquot sororum seniorum ordinabo et disponam. Ceterum dictis sororibus ancillas quatuor assignaui pro ministerio con- muni in conventu, et tres latrinas locaui in uilla, quibus tribuo sufficiens pro earum necessitatibus faciendis. Vt autem hec disposicio a me Vlrico tractatu diligenter prehabito ac Hermanni abbatis Thepplensis auctori- tate accedente ordinata irrefragabiliter teneatur, ipsam sigillis duximus roborandam . 1380 In assumpcione Virginis gloriose.

» Vlricus, prepositus monasterij Chotiessowicensis', stiftet mit Erlaubnis des ,Hermannus, abbas Theplensis", seines Vaterabtes, 8 Schock Groschen Jahreszins zur Ausgestaltung der gottesdienstlichen Uebungen und anderer interner Verháltnisse seines Kls. Datum 1330 in die s. Egidij confessoris. o. O. (Beschádigt; Siegel wie in der Vornummer; Perg.; Or. Univ.-Bibl. Prag; B75, Nr. 451.) 1631

»Wenceslaus, Romanorum Rex et Boemie Rex", genehmigt eine zwischen dem Propste in Chotischow und dem ,,Nobilis Hinezko Pflug' wegen der Ville H robezicz getroffene Vereinbarung. Prage, Ad mandatum regis p.J au(o)ren. 1383 die XIII mensis Julij. (Auf der Rückeite:) Wenceslaus de Jenikow. (Mit dem zerbrochenen grósseren koniglichen Siegel in Weisswachs auf der Vorder-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile