EN | ES |

1169

1169


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

14

11. Odpověď ku psaní Daniele I., biskupa pražského, o bratru R., řádu prémonstrátského.!)

Dilecto domini ac digne venerando Daniheli, Pragensis ecclesie epi- scopo, frater U., Steinveldensium fratrum inutilis servus, promerere euge servi boni.?) Lectis litteris caritatis vestre vehementer dolui, me accepisse aliquam peticionem sublimitatis vestre, quam implere non audeo. Proposueram enim, non solum peticionibus vestris obsequi, sed et mandatis vestris in omnibus fideliter obedire. Quod autem per litteras vestras a me querit vestra dig- natio, notum vobis facimus, esse contra instituta ordinis nostri,?) que omnino proibent fratres nostros alibi manere quam in abbatiis ordinis nostri aut in possessionibus ad abbatias pertinentibus. Quod autem fratrem R. ad tempus vobiscum manere sustinui, scire vos volo, quod ad hanc transgressionem me compulit vestre persone magna dilectio, quam singulariter venerandam esse intelligo. Conservet deus et cetera.

12.

Oldřich, opat steinfeldský, píše Gezovi, opatu strahovskému, o penézich, někdejšímu opatu Reinerovi svěřených.)

Gezoni, dilecto ac venerabili patri, frater U. salutem mentis et cor- poris. Scitis, quod dominus R.?) ab abbatia sua remotus quendam puerum, qui ei causa conversionis commissus fuerat, secum reduxit. Pecunia autem, que ei cum puero data fuit, in usus fratrum cessit. Mater vero et amici pueri continuo, ut dominus R. rediit, eandem pecuniam satis impatienter repetierunt. Consilio autem fratrum et quorundam amicorum nostrorum, qui inter matrem pueri et dominum R. mediatores fuerunt, marcam argenti de nostra ecclesia ei dare feci hac spe, ut vos nobis eam reddi faciatis, sicut dominus R. vos promisisse testatur.

13. Pozvání Gezy, opata strahovského, na Steinfeld.)

Gezoni, dilecto domino ac venerabili patri, frater U. divina consola- tione refoveri. Pro vestra utilitate et nostra necessitate consulimus et rogamus, ut omni occasione posthabita ad partes?) venire non differatis. Quod si presentia parvitatis mee vobis videbitur fratribus vel sororibus, qui in terra illa sunt, in aliquo expedire, paratus ero, si vita comes fuerit et valitudo corporis affuerit, vobiscum ad vestra commeare.

*) Roth, 1. c. Nr. 31 (str. 282.).

*) Jako svrchu £. 8. pozn. 2.

% Viz pťedešlý list (č. 10.), pozn. 6. a 7.

*) Roth, I. c. Nr 32. (str. 288).

*) Ву! to opat Reiner. Viz na . č. 4., 5., 7. a j. *) Roth, I. c. Nr. 46. (str. 293.).

?) Zde chybí nostras.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile