EN | ES |

1130

1130


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

119

se obtulit legitime probaturum. Dom. uero Nicolaus Puchnik dixit, prescriptum fratrem Nicolaum non esse audiendum ex eo, quia de mandato Conuentus sui predicti non docuit neque docet, et eciam dixit, ipsum fratrem Nicolaum non posse de jure impedire institucionem et confirmacionem ipsius presen- tati, quia presentantes ipsum sunt in possessione jurispatro- natus et presentandi rectorem ad memoratam ecclesiam Sti Nicolai, quod se probaturum per Regestra confirmacionum et Acta Judiciaria Vicariatus Archiepiscopatus Pragensis pre- dieti obtulit et ibidem statim per dicta Regestra et Acta et scripturas autenticas in eisdem contentas, ecclesiam Sti Ni- colai prenominatam concernencia clare et cum effectu proba- uit petens, ut supra non obstantibus impedimentis dicti fra- tris Nicolai se ad prenominatam ecclesiam institui et confir- mari ceremonijs seruatis debitis et consuetis. Nos uero Jo- hannes Vicarius in Spiritualibus prenominatus, omnes et sin- gulos, qui in predicte ecclesie vacacione et presentacione cre- debant uel crederent quoquomodo sua interesse, iusticia exi- gente et termino requirente pronunciamus contumaces quoad actum in litera cride antedicta designatum, et consequenter in eorum contumacia peticioni racionabili supradicti magistri et domini Nicolai Puchnik presentati annuentes, visis dic- tis Regestris et Actis ac scripturis in eisdem contentis, eccle- siam Sti Nicolai prenominatam et presentantes antedictos con- cernentibus et ipsis sane intellectis et absque omni suspicione reputatis, inuenimus ex eisdem Regestris et Actis ac scriptu- ris in ipsis contentis, prenominatos presentantes dom. Nico- laum Puchnik fuisse et esse in possessione juris patronatus et presentandi rectorem ad ecclesiam Sti Nicolai sepe nomi- natam. Ideo sentencialiter interloquendo decreuimus, ipsum dom. Nicolaum Puchnik ad ecclesiam Sti Nicolai prenomina- tam, tamquam presentatum per patronos et in possessione uel quasi juris patronatus et presentandi rectorem existentes fuisse et esse instituendum et confirmandum, instituique et confirmari debere, contradiccione prescripti fratris Nicolai frustratoris non obstante, quem statim receptis ab eodem ju- ramentis consuetis, in rectorem legitimum instituimus et ple- banum, ipsumque de predicta ecclesia Sti Nicolai cum omni- bus juribus et pertinencijs suis vniuersis inuestiuimus et pre- sentibus inuestimus, curam animarum et regimen ac admimni- stracionem spiritualium et temporalium dicte ecclesie eidem commisimus et committimus presentibus, ipsum ad eandem ecclesiam in nomine Dei confirmantes. In cuius rei testimo- nium presentes literas fieri, et in formam publici instrumenti redigi per Johannem notarium publicum infrascriptum manda- 9%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile