EN | ES |

1130

1130


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

VI

In casu vero impedimentorum canonicorum patente crida coram tribunali ecclesiastico rite propositorum, collatio prae- bendae quoquo modo tamdiu inhibebatur, quamdiu lis, sen- tentia per competentem curiam archiepiscopalem prolata, non dirimeretur, quod affirmant Acta judiciaria Archiepiscopatus Pragensis.

Ejusmodi , Librorum confirmationum" existunt adhuc, prae- ter copiam in Museo bohemico annos a 1354 usque 1358 com- prehendentem, plura a me visa volumina authentica ad diem hune bene conservata, seriem annorum 1358 usque 1433, ex- elusis annis 1381 et 1382 complectentia, videlicet:

Libri L, IL, V. et VII. in bibliotheca archiepiscopali ;

libri VL, VIII. et IX. in archivio Capituli Metropolitani;

libri III. et IV. tomo unico pergamenis inserti, ubi in initio desunt 25 folia, in Museo bohemico.

Ut autem voto e pluribus partibus mihi nuntiato satis- facerem, libros confirmationum potius quam acta judiciaria in publicum nune proferre decrevi. Quem in finem selegi librum confirmationum, plagulis nonnullis junctis sincere descriptis, typis per singulos annos divulgandum ea de causa, quod suh Vieariatu Joannis Pomuk generali ab anno 1390 usque ad 14. Martii 1393 (quo die adhuc tres actus expedivit), partim congestus est; alioquin utilis ad illustrandam ejusdem vitam scilicet: qua ratione factus fuerit Archidiaconus Zatecensis (25. Aug. 1390) et qua talis juspatronatus in ecclesia parochiali Smolnicensi exequeretur (21. Nov. 1390); partim etiam, quod cum actis judiciariis^ per me editis nexu jungantur arctis- simo, praeprimis respectu litium de jurepatronatus inter prae- sentatos in actis judiciariis obvenientium, quarum sententiae definitivae iterum occurrunt in libris confirmationum.

Quum noster Eminentissimus ac Serenissimus Princeps Car- dinalis Dominus Dominus meus Gratiosissimus iterum atque ite- rum dignatus est, e Sua archiepiscopali bibliotheca codicem praenominatum mihi clementissime mutuum dare divulgandum, Suae Eminentiae pro hacce gratia meas hic loci festino depo- nere ardentissimas grates humillimasque, cui a Deoter Optimo Maximo vitam beatam ac diuturnam, faustosque in omnibus


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile