Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1598. 3.—8. srpna. 87
ili ab amicitia nostra alienarentur fierentque nobis ex sociis et auxiliariis hostes,
et hostes quidem graviores, quam ante fuissent utiles et opportuni.
Est quidem cunctatio quandoque salutaris in bello, et moram trahendo non-
nunquam plura quam nimia celeritate consequimur; sed quemadmodum plures aegroti,
quamvis uno eodemque morbo laborantes, non tamen semper uno modo remedioque
sunt curandi, ita etiam in consiliis bellicis, imo in ipso bello gerendo magna est
adhibenda sollertia et discrimen faciendum, cum quo hoste res sit, quibus in locis,
quo fine, ne, si consilia nostra ad unam semper normam metiamur, aberremus a scopo,
et pro vietoria optata clades inopinata nos consectetur.
Galliae et. Hispaniae reges pacem ex consilio pontificis certis conditionibus
inita! solemni iuramento et redditis utrinque cum obsidibus tum urbibus occupatis
confirnarunt, comprehensis et in amicitiam ascitis plerisque christiani orbis princi-
pibus, reliquis invitatis, ex quibus Angliae regina non abhorrere ab honesta pace,
provinciae autem Delgicae maritimae bellum certum quam pacem non satis tutam
malle feruntur. Interim tota Hispania et Italia apparatus maximi fiunt celebrandis
nuptiis principis Hispaniarum et archiducis Alberti, et classis instruitur non nume-
rosa tantum et potens; sed ornatissima etiam ad devehendas utrinque sponsas, hinc
filiam. Caroli, olim. archiducis Austriae, filio regis Hispani coniungendam, illinc. in-
fantem fsabellam dicti regis primogenitam Alberto, caesaris fratri, qui iam deposito
galero cardinalitio ad. seculum, ut mos est barbaris loqui, rediit, non ita pridem
desponsatam.
Pontifex l'errariae adhuc haeret. ad quem principes Italiae luxu et sumptu
inter se concertantes hactenus confluunt: aiunt. ilum foedus cum principibus chri-
stianis adversus Turcam meditari. Ego tamen. qui ex qualicunque historiarum cogni-
tione artes pontificum et consilia principum, sua tantum, non aliena agentium, non
omnino ignoro, exiguam spem tanti boni concipio. Ceterum si quidem MDV“ de
instituto. nostrorum fecit aliquam. mentionem, summopere peto, ut, si felicem. exitum
habuerit, quam primum me faciat certiorem. Valeat. MDV? et mc amet. Rossicii
nonis Augusti 98.
Kone. v knih. Blndov. 3881— VI. fol. R. €. 35.
260. Viktorinovi Freibergerovi dokazuje, že oprávněn jest nutiti poddané své Tučin-
ské, by odebírali pivo z pivovaru Dřevohostického. — — Na Rosicich 1598, 8. srpna. Brandl
II. 2. 226.
261. Jiříkovi Rogojskému píše stran smlouvy o Malostovice. — Na RRosicich 1598,
8. srpna. Brandl II. 2. 226.
262. Přerovským píše stran šenku na předměstí Sifavském. — Na .Rosicich 1598,
8. srpna. Brandl II. 2. 226.