Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
492 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
bene cupiunt, exeutere metum; quem ego, certus de malo erga nos caesarianorum,
si non de caesaris ipsius animo et de flagrantissima, qua ardent, recuperandarum
harum provinciarum cupiditate, incuterem vobis lubens, si possem. Non enim me
abducit sententia, quam pridem multis firmisve rationibus persuasus concepi animo;
quod videam adversarios multis cum difficultatibus tum rei pecuniariae tum aliarum
ad bellum gerendum necessariarum conflictari, destituique iis adjumentis, quibus ad
vietoriam facilior sternitur accessus; imo hoc ipsum facit, ut desperatis iam rebus et
ad summam inopiam deductis ausuros nunc et tentaturos fidentius aliquid credam,
imo mortem etiam ipsam appetituros potius, quam ut in his angustiis, quod reliquum
est vitae miseri, misere transagant. Argumento mihi est inter caetera: quod dum
ad se militem multa pecunia instructis omnibus modis pelliciunt, nihil magis pollice-
antur quam praedam, opulentiam provintiarum, facultates privatorum ostentantes,
quae certe apud Juliacenses frustra queruntur, et ab Hispanis et Delris continuo
tot annorum bello mirum in modum expoliatos. Sed id successu temporis discemus;
non enim diu latere possunt hostis consilia et machinationes, si quae sunt, erumpant
necesse est, nam tractus ille Passaviensis angustus non diu potest, mea quidem
opinione, tantam colluviem alere. Interim ego, ne officio meo desim, a te et fratre,
quin etiam à deputatis ordinum vestrorum, ut si quid lucis in his tenebris vobis
accesserit, nos ejus participes faciatis. peto; si enim periculi nihil. frustra fit jactura
pecuniae, quam in singulos dies inter quatuor militum millia, tum vestra causa, tum
nostra, viritim distribuimus, cum satius esset eam in alias occasiones reservare.
Respublica vestra num sub novo praefecto efflorescat et quam spem de eo concipiant
populares tui, tum praeterea quae vobis corruptelarum, quae ex priorum temporum
injuria invectae sunt, emendandarum expectatio, si significaveris, gratissimum mihi
feceris. Nam ego, ut ad dictum diem adsim et statum rerum vestrarum praesens
intuear, plane despero, promissis alias, et ni prius potuerim, a festo pentecostes satis
facturus. Innumera sunt, quae me ab itinere isto ante Maii exitum suscipiendo abstra-
hunt, et inter alia quod per idem tempus regem apud vos conventum publicum
ordinum celebraturum intellexerim, cui nolim ab aemulis sinistram de meo ad vos
&dventu opinionem instilari, nec praesentiam meam impedimentum vestris consulta-
tionibus adferre. Habe me itaque excusatum, ill. baro, et hanc non longam moram
brevi compensandam tum assiduis, quae munus meum comitantur, avocamentis, tum
temporum horum dubiosae et instabili conditioni asscribe et ignosce. Vale. Ross.
VII. Id. Apr.
Illustrissimo Tschernemelio nostro ut quam plurimam meo nomine salutem
dicas, benevolentiae ipsius me commendes, simulque, quod nihil nunc ad eum dederim
literarum, excuses, peramanter rogo.
Konc. v knih. Blud. VI--3881 fol. 159 v €. 17.