Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
478 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
ia stipendio regis retineatur. His privata guaedam nostra addidimus, non minus re-
bus vestris quam nostris, si ex voto successerint, accomodata. Puto legatis vestris
esse satis factum, cum quorum participatione pleraque acta sunt; di.nissi sunt a no-
bis non absque spe certa auxiliorum, si, qui à partibus sunt Gleseli. animum ob-
firmare in regis et rei publicae perniciem non desierint.
Postquam discessissent, venerunt legati a Styriis, sed quia conventus solutus
erat et plerique e proceribus jam se viae dederant, à me solo, quem iam ian abi-
turum Olomucii adhuc deprehenderunt, sunt excepti et brevi quidem cum responso,
attamen tali, quod confirmare animos eorum aliquo modo posset, expediti. Pragam
pergunt petiturij ut caesar pro iis apud archiducem deprecetur, sed mco judicio
tantundem ac Viennae a rege nostro impetraturi. Haec paucis tantum, ut quid apud
nos his diebus actum sit, cognosceres. Caeterum de Vettero nondum licuit cum seniore,
qui Evancicii est, agere; priores enim tuae Preroviae me offenderunt, hae, ad quas
respondeo, heri saltem circa crepusculum mihi redditae. Spero me intra paucos dies
cum eo futurum, et quamvis nulla spe tenear negocii ex sententia tua conficiendi,
experiar tamen, si quid precibus obtinere possim. Moe, si vitam, si pacem, si a re-
bus publicis vacationem aliquam largitus fuerit Deus, circa Kl. Maii ad te expecta;
illud enim tempus, si recte memini, literis tuis adventui meo praefixisti; nec ego
citius itineri me committere possum, si vel ad res privatas meas respiciam vel ad
publica officii mei munia. Interim te quam optime et quam iucundissime habere
et valere jubeo una cum nobilissima conjuge, cui multam et officiosam nec non pa-
ternam salutem asscribo. Ross. V. Kl. Feb. Qui te sincero amore complectitur ct
observat.
Dum literas tuas diligentius relego, animadverto, omnem te moram excludere,
quae te dubium de Vettero facere possit; satius itaque existimavi, tabellarium hoc
biduo apud me retinere, quam implicare te incertitudini, quae curas tuas augere
posset. Quapropter non cunctatus ad seniorem scripsi, exquisivique, utrum tibi con-
cedendo eo juvene morem gerere posset. Venit is hodie ad me et propositis multis
rationibus, cur eum à se dimittere non posset, ostendit; ne tamen nihil tibi, quem
prae caeteris colit, indulsisse videretur, quamvis constituisset cum reliquis senio-
ribus paedagogias istas praesertim apud exteros alumnis suis interdicere, pollicetur
permissurum se tibi alium e suis, coaetaneum Vetteri et in erudiendis filiis suis
collegam, cui Paulo Fabricio nomen. Hune, si non recuses, pueris adjunget, quando
tibi visum fuerit eos revocare; quamvis si in sententiam meam descenderes, per
aetatem adhuc, ut eo magis in usu linguae bohemicae confirmarentur, loco eos non
moveres. Id vero in tuo omnino arbitrio esto positum. IIT. Kl. Febr.
Konc. v knih. Blud. V1.—3881, fol. 156 č. 3.