1127
1127
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
470 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
zmatků a nastává tam veliký převrat. — V Brně, 16. prosince 1609. (Konc. lat. v knih. Blud.
3881, f. 154 č. 64.)
1631.
Hrabéti Jirímu Thurzovi: přeje mu štěstí k dosažení úřadu palatina; bratr, který mu list dodá,
ho zpraví o veřejných záležitostech na Moravě; odporučuje mu za domácího lékaře doktora
Jana Bressia. — V Brně 17. prosince 1609.
(Domino Georgio Turzo comiti. lllustrissime, spectabilis et magnifice domine,
domine, frater et amice omni observantiae et amoris cultu mihi demerende! IDV**
omnem salutem, quae scribi potest, asscribo, omnia officia, quae debent praestari,
dedico. Cum audio IDV*'* officium palatinatus Hungariae regni votis amplissimorum
procerum et serenissimi domini nostri benevolentia delatum, nihil audio, cuius indu-
bitatam expectationem merita et virtus IDV** pridem mihi non fecerint; nec miror col-
latam ili hanc dignitatem, quamvis sane eximiam, sed mirarer, nisi scirem, quid
obstiterit non collatam fuisse prius. Vatis nomen assumerem et mererer ob praevi-
sam imo praedictam illi hanc sortem, si non eiusmondi esset personae ipsius conditio
et ornamentorum imo beneficiorum et officiorum in regem ipsum et regnum colloca-
torum claritas, ut coniecturam hanc fecisse etiam absque spiritu prophetico cuivis
promptum et facile fuerit. Cedat proinde electio haec tum ipsi DVI**, tum regiac
maiestati et reipublicae Hungariae toti feliciter atque sit gaudium, quod inde per-
cipimus, non meum tantum et amicorum privatum, sed patriae praecipue, omnium
denique provinciarum unitarum publicum. Vellem liceret mihi praesenti gratulationem
hanc et votum concipere; sed quia domestici oneris et muneris angustiae me hic
constrictum tenent, exhibeo per epistolam, quod vivae vocis adminiculo coram prae-
stare nequeo; reliqua supplebit frater meus, quem cum litteris ad regem ablego.
Ex eo IDV* praesentem huius provinciae statum cognoscere poterit; nolo enim ad
molem gravissimarum curarum cumulo longioris epistolae et multis querelis refertae
accessionem facere. Ubi rescivero finem comitiis impositum, de omnibus, quae nos
contingunt et ad rem publicam pertinent, eam certiorem reddam, et si hactenus
nihil de decano Opaviensi, quem perduellionis a nobis accusatum iam in septimum
mensem libera in custodia asservat cardinalis noster, intellexerit, totam historiam
fusius explicabo. Ne autem litterae meae in incertum vagentur, ubi sedem ab exitu
comitiorum domicilio constituerit, significari mihi cupio. Interim IDV*" quam optime
et quam diutissime iubeo valere. Brunae XVI. Kal. Jan. 1609.
PS. Memor desiderii IDV** de medico, qui peculiarem curam valetudinis ipsius
haberet, quaerendo non prius destiti, quam nanciscerer virum bonum et eruditum,
ab aliis medicis mihi plurimum commendatum atque utriusque medicinae peritum,
cui nomen Joannis Bressii. Eum ex ingenio IDV?* futurum minime dubito, bonis enim
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile