Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1609, 26. a 27. listopadu. 463
accersendi, an vero per delegatos ex ordinibus invitandi et honoris causa deducendi,
deliberatum; ratio addita, quia non ab ordinibus venirent: quasi vero nos, quibus
cura rei publicae commissa, non ex ordinum numero, imo quasi non ordinum instar.
Sed leve id est. At hoc quis ferat? LExpostulatum publice cum Duriano Berka,
quod legationem in se receperit, cum literae commendaticiae alium quam ipsum
designant. Quid ergo, quod omnibus gentibus hactenus liberum fuit, nobis non con-
ceditur, ut ex arbitrio nostro legationes, quibus visum fuerit. decernamus **). Prae-
terea num non satis fuit, rem apud principem senatus, burgravium nempe supremum,
et apud alios ex vobis, inter quos tu etiam fuisti, excusasse et causam mutatae
sententiae ostendisse. Decius ***) quidem sum, non Oedipus, nec aenigmatibus solvendis,
nec lyneeis oculis ad penetranda quaevis abdita aptus; hoc tamen perspicere mihi
videor, nihil aliud quaeri & quibusdam, quam augendorum dissidiorum subjectum.
Sed vero quam prudenter et quo cum fructu, tu ipse diiudica.
Me mortuo vel niundus ruat, quibusdam menti est, et si pereundum, hoc agunt,
ne soli pereant, ne inulti, sed Samsonis exemplo ruina inimicorum opprimantur.
Verum a quo spiritu eiusmodi proficiscantur consilia, non obscurum est; maledictus;
qui lites serit inter fratres, quanto magis ile, qui membra unius corporis a se in-
vicem divellere molitur. Multa hoc loco in sententiam hanc proferenda essent, sed
plus nimio longus evasi. Ignosce, si quid prolixitate vel stylo peccatum; tibi soli
haec scripta, non aliis. Facilius humores in corpore collectos digerimus, si, quod
superfluum est, modica evacuatione eduxerimus; sic et ista, quae premebant hactenus
animum meum, minori negocio me concocturun existimo, postquam partem aliquam
in sinum tuum effudi. Tuae pietatis erit, si quid inverecundius dictum videbitur, in
meliorem partem accipere, prudentiae, si quid asperius, mitigare.
Vale vir illustris et me ita amare perge, ac ego te constanti benevolentia
complecti non desino. Brunae VI. Kl. Xb.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 151 v ©. 55. — +) Püvodné bylo napsáno: affinxistis. — **) Původně:
committamus. — ***) Mohlo by se éísti téz Dacius i Dauus.
1622.
Jiřímu hraběti Thurzovi: táže se ho po stavu zdraví jeho a po průběhu sněmu uherského:
důtklivě mu přimlouvá, aby nevěřil pověsti roztrušované o dohodnutí učiněném mezi stavy
moravskými a rakouskými, že odpadnou od krále Matyáše k císaři, jestliže onen nesvolí
k požadavkům jejich ; táže se ho, jak přijali stavové uherští zápornou odpověď stavů českých. (Ch.)
— V Brně 27. listopadu 1609.
(Domino Georgio Turzo comiti) Illustris, spectabilis et magnifice domine,
domine frater et amice mihi unice observande. Ut diu IDV** bene sit et mea in
ipsam studia et officia evidentioribus indiciis in posterum extent, toto animo et
pectore exopto. Si comitia ista. quibus ante octiduum principium datum intelligo,