Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
426 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
celebrare, sed quam ob causam Consiliarli illa protraxerint et reiccerint in Junium,
non sum adeo stupidus ut non animadvertam: Bohemos metuunt et durantibus comitiis
ad auxilia nostra confugiant verentur. Vix tamen impedient, si continget vos in
apertum dissidium venire cum caesare, qui quidem, ut fertur, parum inclinat ad
arma, a natura ab iis alioquin alienus; sed timeo, ne perpetuis consiliariorum su-
surris et vellicationibus victus cedat importunitati ctiam nolens. Tmprudentia quo-
rundam, aliorum arrogantia demersit eos in hunc ancipitem rerum statum, quem,
si anno superiore consiliis nostris obsequi voluissent, facile securum reddere potuissent.
At vero quid id novi, quod archidux Maximilianus (si certa, quae nunciant
amici) contractum Viennae initum appositione sigilli. ut moris est, ratum firmumque
habere id recusat? Nemo certe mihi persuadebit non vidisse et legisse me partem
epistolae ad Trautsonium ab ipso scriptae, qua dilucide satis, testabatur, minime
se alienum ab iis, in quae rex vobiscum conveuerat, gerere animum, imo ad remo-
vendam omnem, quac ex negato reditu oriri potuisset suspicio, iussit l'rautsonium, ut
me de sua illa voluntate redderet certiorem. Fateor, me ista non assequi ingenio; cui
scapha semper scapha, nec sub alio coclo alia mens. Sed distulerit fortassis reni,
vel alia commoda animi sui explicatione *) vos contentos reddiderit. Nam de tanto
principe quid aliud opiner? "Tu mihi Apollo sis oportet ad solvendum hoc dubium.
In Hungaria quieta nunc videntur omnia, quamvis Heidones non plane
quiescant. Aetas gravis et morbus difficilis Palatini, praeterea "l'urzonis imbecilla
valetudo haud leviter me terrent; si enim mors utrumque occupet, antequam hi
motus plane sopiantur, metuo novas turbas in illo regno.
Silesii ad omnia nunc silent, nec.de episcopo multae querelae, et pauciores,
si proprio ingenio pateretur eum vivere Gurczeusis, quo priuceps, ut ad me relatum
est, non minus libenter careret, quim subditi. Dc patrono nostro Auhaltino nihil ab
co tempore, quo tecum fui: tu, si quid habes, imperti communi clienti. Rosembergium
testamentum condidisse nosti, de quo nihil aliud mihi communicatum, quam quod
sSuambergios proximos haeredes et successores Serinio substituerit. Alia omitto. ne
modum excedat epistola. Vale, illustrissime domine, et si me valere vis, antidoti
promissi adversus nefariorum hominum insidias non obliviscere. Rossicio, pridie
Nonas Maii 1609.
Ps. Noli, quaeso, iu malam partem accipere, quod exceptam a dictante ama-
nuensis conscripserit epistolam; non adeo bene habeo, ita etiam ut decumbere cogar,
ut viribus consulam. Qui te unice diligit, observat et officiis demereri studet.
Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 144 v č. 22. — *) Na místě slov: animi sui explicglione stálo
prvotné jediné slovo: excusatione.