Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
360 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
ignoscat IDV* brevitati, quam compensabo, ubi me paulisper a 'negotiis nostris ex-
pedivero.
Hic Dei beneficio omnia quieta sunt, nec caruisset tam diu IDV?* litteris meis,
si quid praesensissem .periculi. Dimissus est Ramaeus et alii, postquam ex iis, quas
ad senatum Dohemiae hinc dedimus. insidias detectas esse Pragae cognitum est.
Haerent tamen nihil nunc isthinc tentaturi, ut ad me perscribitur, sed commodiorem
occasionem et tempora magis opportuna expectaturi. Conscribunt enim militem,
quamvis clanculum, et auxilia pontificis atque Hispani sibi pollicentur, omnia tamen
summo tezuntur silentio; quo fit, ut multi sint in ea sententia, nou adversum nos
haec arma parari, sed in Bohemos, qui ad Martini, ut IDV* non iguorat, comitia,
armata fortassis, sunt habituri. Cum itaque turbae istae sint sedatac, nos quoque
copias nostras dimittendas iudicavimus, ne suspicionem moveremus Bohemis, adversus
ipsos ali exercitum. Interim tamen domesticum equitatum in promptu habemus, quo
impetum hostilem, si quis ingrueret, aliquantisper sustincre possemus, donec suppetias
tulissent amici; quas etiam Silesii pollicentur et inter alios dux Teschinensis, qui
operam suam serenissimo principi et provinciae huic per quendam e suis obtulit ;
quo magis miror, ducem Münsterbergensem heri ad me scribere, Ramacum Teschini
cum duce esse. Quia autem ad me nihil eiusmodi ex Dohemia, unde singulis diebus
ad me litterae afferuntur, hactenus relatum est, verba data Münsterbergensi existimo,
sed brevi res patebit: in singulas enim horas litteras "leschino expecto.
IDV? pro tam egregia erga nos voluntate summas ago gratias, nec inter-
missurus sum meritis laudibus eam apud ordines nostros eferre, qui data occasione
omnibus amicitiae officiis IDV illam rependent.
Ad diem Lunae proximum serenissimum principem expectamus, a quo legati
nostri redierunt cum benignis responsis, sed mea quidem sententia non satis per-
spieuis. Hic tamen omnibus negotiis manus extrema erit imponenda: quam velim
IDV*?" nobis adesse, sed iudico praesentiam illius in patria necessariam.
Finem facerem, sed unum mihi adhuc addendum est: sciibi ad me Praga,
venisse eo fratrem maiorem natu sultani Turcici cum litteris commendaticiis a bassa
Budensi, eique tum de hospitio tum de pecunia ad expensas ab imperatore pro-
spectum esse. Vereor, ne hic alter sit Demetrius, Moscoviae princeps, exclusus ex
ovo Jesuitico ad res turbandas; fortassis ex re esset Turcas ea de re admoneri, ne,
si aliunde res ad ipsos deferatur, insidias sibi strui à nobis opinentur.
Valeat IDV? et me sibi habeat commendatum. Druna XIV. Kalendas Septem-
bris (1608].
PS. Cum iam obsignanda esset haec epistola, certior fio litteris ex pluribus
locis ad me missis, Haydones, qui in praesidio arcis Brumoviensis collocati fuerant,