EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

358 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

nec ignaro aut repugnante caesare, si certa sunt (qua de re mihi sane nullum du- bium), quae adeo constanter asseverabant magni nominis viri, quorum literis quotidie pene assiduam ad vigilantiam excitabamur. Sed dimissus est ille, ut aiunt, manu illa, quam circum se habebat, dissoluta: nec mirum, detectis consiliis et arte aliis artibus delusa. At quia hae non successit, alia forsan aggredientur via. Cogunt enim militem et hue illuc sparsim et clam distribuunt, minis subinde intermixtis et praecique in nostrae religionis homines vibratis. Haec autem omnia divinae dispositioni committo, eujus opus fuit, quidquid gestum, cujus cura erit, quidquid gerendum. Legati nostri Moravi adhuc Viennae haerent apud designatum nostrum regem, quem ad VIII. Kl. Sept. Drunam expectamus. Eo te, illustrissime D"5, invito et casulam meam, quamvis ad excipiendum tam splendidum tamque carum hospitem plus satis tenuem, offero. Magna in spe sum, te venturum consilioque tuo affuturum rebus nostris, quae vercor ne plures experiantur adversarios, quam putabam; nam pontificii nostri valde rin- guntur, quod liberam religionis professionem omnibus ordinibus postulemus. Filii tui qui valeant, ex ipsorum literis cognosces; ii mihi erant semper quam commendatis- simi; nondum illos a reditu vidi, sed intra paucos dies ad me invitabo. Laudat Crispinus puerorum diligentiam et praesertim Gasparis in addiscenda lingua Dohe- mica studium. Velim tibi persuasissimum esse, me illos non alio loco, quam si mei essent, habere; et nisi mihi constaret, illis optime de omnibus prospectum, re ipsa experirentur, quantopere mihi sint curae. Illustrissimae matronae, conjugi tuae, plu- rimam et officiosissimam salutem scribo et te, mi domine, quam optime valere jubeo. Rossicii, VI. Id. Sextil. Tibi plane et omni modo addictus. Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 130 . 28.

1490. Jiřímu Erasmovi baron. Tschernemblovi: o jednání sněmu Olomouckého, zvláště v příčině - boženství, že zajisté zvěděl od Moravských vyslaných ; rád by věděl, jak byli přijati od arci- knížete Matyáše; žádá ho, aby list jeho dodal pánovi z Hodic a napomenul ho, aby brzy psal Zerotínovi. Na Rosicích 8. srpna 1608.

(Domino Georgio baroni de Tschernembl) Dudum vacillasset fidei mei existi- matio, si ex promissis, quibus me ad scribendas litteras obligavi, aestimanda fuisset, nec tu forsitan, illustrissime domine, inter postremos esses, qui constantiam in verbis desiderares maiorem, si summo iure mecum agere collibuisset. Sed accuso me ipsum, tu modo ut excuses, imo non dissimulabo aliquam mereri delictum meum paenam, dummodo clementer me habeas. Recepi in me, teste epistola, qua litteris tuis pro- ximis respondi, ubi Rossicium venissem, de omnibus copiosius ad te perscripturum, sed quam egregie promisso steterim, docet te ipsa; et quidem nec nunc adeo de fide liberanda sollieitus essem, si non me puderet tot tabellarios meos per dies hosce


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile