EN | ES |

Text view

1126


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

144 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 124.

successoribus nostris, Boemie regibus, et a corona regni Boemie eciam in feudum perpetuo tenere debeant, Sicut eciam nos, qui non aliunde ob hoc exempla colli- gimus, dum essemus in minoribus constituti, eundem marchionatum cum omnibus suis honoribus, dominiis et pertinenciis a clare memorie illustri Johanne quondam Boemie rege, genitore nostro carissimo, dinoscimur tenuisse, Sicut eciam illud argumento probabili ex litteris divi Friderici Romanorum regis, in quibus exprimi- tur, quod illustris Henricus, pro tune marchio Moravie, et universitas magnatum et nobilium Boemie de assensu illustris Ottakari quondam Boemie regis, proavi nostri, Wenceslaum primogenitum ipsius illustrem, in regem suum elegerit et eadem electio per supradictum Fridericum Romanorum regem fuerit approbata, et ex litteris divi Richardi Romanorum regis? similiter, in quibus idem ad instar aliorum im- peratorum et Romanorum regum illustrem Ottakarum secundum quondam Boemie regem pro se, heredibus et successoribus, Boemie regibus, de predicti regni Boemie et marchionatus Moravie principatibus et feudis, ab ipsis descendentibus, investivit, quas diligenter ascultari et in examen provide discussionis adduci fecimus, evidenter aecipitur et colligitur manifeste, venerabili Johanne Olomucensi episcopo, con- sanguineo nostro, nec non illustri Nieolao duce Opavie, principibus nostris, heredi- bus et successoribus ipsorum dumtaxat exceptis, quorum alterum, videlicet Olomu- censem episcopum et successores eiusdem, virtute litterarum recolende memorie divorum Friderici imperatoris? et Friderici regis Romanorum* auguste potencie, pre- decessorum nostrorum, in quibus iidem illustri Ottakaro primo quondam Boemie regi et suis successoribus ius et potestatem investiendi episcopos regni Boemie prenotati, et venerabili .. episcopo Olomucensi, qui fuit pro tempore, circulum Wladyslao Boemie duci, qui dictum regnum ante coronationem suam regebat, et eiusdem Wla- dyslai heredibus in Nativitatis Christi, Pasche, Penthecostes et beatorum Wenceslai et Adalberti, patronorum Boemie, festivitatibus, ad instar imperatorum et Romanorum principum imponendi, ut tamen a nemine, preterquam a Pragense vel Olomucense? episcopis aut eorum altero, qui, dum alterum abesse contingeret, vices suppleret amborum, imponi debe- ret, licenciam et facultatem graciosius erogarunt et hoc edictis^ ac mandatis? impe- rialibus et regiis perpetuo statuerunt, alterum vero, videlicet ducem Opaviej? he- redes et successores ipsius propter donationemó clare memorie illustris Ottakari se- cundi quondam Boemie regis, proavi nostrix, quam patri? eiusdem ducisx fecisse dinoscitur,

a) 1 prima eadem manu suppleta K. b) e cassata sequitur K. с) ex edicto statim correctum K. d) ex mandato -statim correctum K.

1) Quas litteras, apud Ulmam 1216 Jul. 26 datas, iam huius operis tomo 1 sub nro 6 pro- posuimus. 2) Quas litteras, Aquisgrani 1262 Aug. 9 datas, iam l. c. sub nro 11 proposuimus. 3) Quas litteras, Ratisbonae 1158 Jan. 18 datas, iam l. c. sub nro 2 proposuimus. 4) Quas litteras, Basileae 1212 Sept. 26 datas, iam l. c. sub nro 3 proposuimus. 5) Nicolaus II (Grote- fend, Stammtafeln d. schles. Fürsten (1889) t. XI nr. 2). 6) Quoad hanc donationem cf. supra p. 60 not. 4. 7) Nicolaus I, nothus filius Premysli Ottacari II regis Bohemiae.

35

40


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile