EN | ES |

1126

1126


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

264 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 219—220.

concessis desuper, distinccius et clarius sunt expressa. Etjnos, qui supra, Johannes de Wartemberg, Hinco de Nachod et Albertus de Schonimburg ad speciale manda- tum serenissimi et invictissimi principis et domini, domini Karoli Romanorum semper augusti et Boemie regis, domini nostri graciosi, predicta omnia et singula, sicut in prefatis litteris originalibus, quas distincte de verbo ad verbum, structura ad stru- cturam audivimus, expressa noscuntur, de certa nostra sciencia testificamur et di- cimus de mera voluntate dicti domini nostri regis et de sue mentis deliberato pro- posito, non ex errore seu negligencia, sed provide processisse, presencium sub nostro, qui supra, regis et nostris similiter predictorum baronum et vasallorum si- gil testimonio litterarum.

Datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo, in- diecione quinta, V^ Kalendas Februarii regnorum nostrorum anno sexto.

Per^ dominum regem Johannes Noviforensis." Registrata?

219.

Zbyněk Lepus de Hasenburg pro. se et heredibus suis promittit, se a Karolo Romanorum et Bohemiae rege eiusque heredibus, regibus Bohemiae, nec non a co- rona regni Bohemiae, Kamýk castrum in feudum recepturum esse, guotiens va- caverit. Pragae 1852 Jan. 29.

Originale desideratur. Exemplum copiae e copiario C adest in codice R. p. 421.

Ego Sbynko Lepus de Hazmburg, magister camere serenissimi principis do- mini Karoli Romanorum et Boemie regis semper augusti, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod idem dominus rex, dominus meus graciosus, animo deliberato et sano precedente consilio michi de certis peceuniarum summis, in quibus michi obligabatur, satisfacere cupiens, michi, heredibus et successoribus meis in perpetuum castrum suum Camnik, quod iusto pridem precio comparavit, cum omnibus redditibus, proventibus, utilitatibus, allodiis, prediis, molendinis, lignis, rTUbetis, aquis aquarumve decursibus, piscacionibus, piscaturis, agris cultis et in- cultis, pascuis, pratis, servitoribus, serviciis, honoribus, obvencionibus, respectibus et omnibus pertinenciis suis, quibuseumque specialibus nominibus appellantur, in feudum honorabile ef iusto feudi titulo dedit, contulit et donavit, cernens, quod ego, heredes et successores nostri dum et quocienscumque dictum feudum vacare con- tigerit et quociens oportunum fuerit, ipsum a domino meo rege predicto, heredibus et successoribus suis et corona regni Boemie tenebimur suscipere eisque prestare homagii, subieccionis et obediencie fidelitatis debite iuramentum. Ego itaque pre-

a) In plicae parte dextra alia manu scriptum A. b) Sub nota relationis tertia manu scriptum A.

10

20

25

35


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile