Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 268 —
Clemens episcopus, servus servorum Dei.
Ad perpetuam rei memoriam.
Personarum illustrium votis, illis praesertim, quae vene-
rationem sanctorum respieiunt, tenemur et cupimus favora-
biliter subvenire. Exhibita siquidem nobis dilecti filii, nobilis viri
Caroli, marchionis Moraviae, primogeniti charissimi in Chr.
filii nostri, Joannis regis Boemiae illustris, petitio continebat,
quod ipse ob devotionem et reverentiam 5. Wenceslai, olim ducis
Boemiae, de novo fieri fecit quoddam satis pr etiosum regium
diadema, illudque.glorioso capiti dicti sanct), cuius corpus in
Pragensi requiescit ecclesia, donavit et fecit apponi, ea inten-
tione, ut ab ipso capite non debeat amoveri, nisi duntaxat
quando regem B. qui pro tempore fuerit, de novo coronari
vel alia per eundem regem solemnia, quae regalis diadematis
usum exigerent, in civitate vel suburbiis Pragensibus solen-
niter contigeret celebrari; quo casu liceat praefato regi
diadema ipsum recipere, sic tamen, quod ipsum eadem die
eoronationis vel celebrationis huiusmodi eidem beato capiti
reponere teneatur.
Verum quia idem marchio, sicut eadem subjungebat
petitio, pertimescit, ne aliqui propter magnam pretiositatem
ipsius diadematis seu aliam causam ipso diademate abuti prae-
sumant, nobis humiliter supplicavit, ut super hoc de opportuno
providere remedio dignaremur. Nos igitur ipsius marchionis in hac
parte devotis supplicationibus inclinati, auctoritate praesentium
districtius inhibemus, ut nullus, tam clericus quam laicus, cuius-
cunque praeeminentiae, dignitatis aut status existat, audeat vel
praesumat diadema praedictum quocunque modo, titulo, occa-
sione vel causa alienare, distrahere seu pignori obligare; alioquin
omnes et singulos, qui secus attentare praesumserint, praeter
alias poenas in tales a canone promulgatas, excommunicationis
sententiam, a qua nonnisi prius diadema ipsum capiti prae-
dieto reposuerint, nec tunc per alium quam Romanum ponti-
ficem, praeterquam in mortis articulo, absolvi possint, incurrere
volumus ipso facto.
Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostrae
inhibitionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario