EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

257

/ 945. Wenceslaus dux Slesiae et dominus in Goldberg civitates suas a rege Joanne in n feudum suscipit.

1345, 9. Augusti.

Nos Wenceslaus D. gr. dux Sleziae et dominus in Goldberg, recognoscimus tenore praesentium, quod, quia in praesentia serenissimi principis et domini nostri generosi, d. Joannis regis B. et comitis L., et plurimorum principum, nobilium et aliorum nostrorum fidelium inter nos ex una et illustrem principem, dominum Ludovieum, ducem Slesiae et dominum in Lignitz, fratrem nostrum carissimum, parte ex altera, super omnibus civitatibus, castris, oppidis, terris nostris inter nos communibus cum eorum honoribus, dominiis, vasallatibus et universis atti- nentiis, in quibuscunque rebas consistant seu nominibus cen- seantur, divisio intervenerit, in qua pro parte nostrae sortis civitates Goldperg, Haynow, Lubin et castrum Cocenow rece- pimus, quae, ut tenebamur, ab ipso domino nostro rege pro- tinus eum omnibus suis honoribus, dominiis, vasallatibus et aliis pertinentiis suis universis in feudum suscepimus et susci- pimus per praesentes tanquam a domino nostro naturali, ab eo, heredibus et successoribus suis universis, regibus Boemiae, tenendum, habendum et perpetuo possidendum per nos, heredes et successores nostros jure jeudali, sicut eas pridem illustris princeps, dominus Boleslaus, dux Sleziae et dominus Bregensis, pater noster carissimus, et nos, fratresque dicti, cum adhue essemus indivisi, ab ipso domino nostro rege dignoscimur tenuisse.

Harum . .

Datum Vratislaviae in vigilia saneti Laurentii a. D. 1345. (Grünhagen I. 529, Emler IV. 1586.)

246. Conradus dux Olsnicensis vendit Joanni regi mediam partem civitatis Gor.

1345, 12. Augusti.

List, Kunratuov kuiezete Slezského, Ze králi Janovi zastavuje polovici panstvie Gora. 1345.

Codex jm. boh. II. 17


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile